Ex solis Patrum verbis nemo argui potest scanda∣losam & falsam circa mortem Christi doctrinam docuisse, ex tertio Principio. Sed hic Iansenii lo∣cus verbis Patrum totus constat, ut inspicienti pa∣tet. Ergo ex illo non potest argui falsam tradidisse doctrinam. Quod erat demonstrandum.
Sensum autem solita methodo tuentur. Ambi∣gua, ut multum, aiunt esse Iansenii verba. Bo∣ni enim sensus capacia sunt si sic explicentur: Christum non habuisse voluntatem absolutam pro∣merendi per mortem suam omnibus reprobis grati∣as sufficientes Molinianas aut efficaces, quibus ab aeterno interitu liberari actu & effective pos∣sent.
Falsum habebunt sensum si quovis modo expli∣catum de omnibus omnino hominibus istam senten∣tiam, Christus pro omnibus mortuus est, erroneam esse statuat.
Atqui, inquiunt, bono & Catholico sensu sua verba intepretatus est ipse lansenius. Primum enim aperit quid intelligat per illa verba, pro aliquo mor∣ri, & sanguinem fundere. Pro aliquo mortuum esse, inquit eodem capite, insinuat voluntatem Christi quam habet ut ei mori sua Patrioblata & sanguis pro∣sit. Et clarius ibidem: Esse passum, crucifixum, mortuum, se redemptionem dedisse, vel propitiatorem esse pro omnibus, plus aliquid dicit, quam nude pre∣tium sufficiens obtulisse pro iis. Illud enim indicat intentione morientis pretium pro illis oblatum esse, ut ejus oblatione placatus Pater eos reipsa deservitute li∣beraret, non sub ista conditione, si ipsi velint, qui nisi Deo donante non possunt, sed ut velint & credant, potenter in eorum voluntatibus operando.
Voluntatem autem illam Christi quam requirit ut pro aliquibus mortuus esse dicatur, significat esse veram & absolutam, ut patet 1. ex remotione con∣ditionis, Si & ipsi velint. 2. Quia sic se ipse in∣terpretatur: pro veris ovibus, vero populo suo absolute salvando semetipsum ded••t ac tradidit. Et infra; Ipsorum liberationem a massa perditionis & salutem absolute voluit. 3. Quia cum generatim nomina∣tur voluntas, intelligitur absoluta: hinc generalis Theologorum sententia: Christum nihil inaniter voluisse, nihil inaniter orasse; quod ita apud The∣ologos certum, ut inter errores a Facultate Parisi∣ensi damnatos, qui in calce Magistri Sententiatum recensentur relata sit haec propositio: Quod sa∣tis erat possib••le quod per voluntatem aut volitionem creatam Christus aliquid voluit, quod nunquam debu∣it coenire.
Sufficiens autem illa gratia, quam negat omni∣bus esse collatam, est Moliniana; quia initio hujus libri hoc sensu verbum istud semper se usurpaturum esse professus est. Hoc posito, ita demonstratio concluditur.