HAEC sunt quae de methodo istius quaestionis ex∣pediendae in utramque partem disputando censuimus. Quod si in Molinistarum rationibus referendis breviores fuimus, credant hoc mihi ve∣lim, non ideo a me factum, quod eas consulto dis∣simularim, sed quia non alias inveni quas asse∣rerem: in quo ipsorum est aliqua culpa, qui cum tantum e re Ecclesiae judicent esse, omnibus per∣suadere quinque propositiones e Jansenio decer∣ptas esse, tantumque in auferendis ea de re decre∣lis diligentiae ponant, contra in astruenda illo∣rum decretorum fide, in erudiendis hominibus indiligentissime se gerant. Haeccine provincia tot minutis scriptoribus relinquenda erat, praeser∣timque Morellio uni omnium ad hanc causam pro dignitate tractandam, ne quid gravius dicam, mi∣nime apto! Quamobrem etsi parum honesta, providentior tamen Corneti ratio vldetur, qui suo suorumque ingenio, & fortasse causae diffi∣sus, quantum potuit semper sequaces suos ab his scripti tandi consiliis de hortatus est. Scilicet sa∣gaciter intellexit ille Molinianus Achitophel quam je junum esset quidquid de hac controversia a suis in lucem promeretur, quamque vix publici juris factum publico omnium contemptu priusquam ad∣versariorum scriptis exploderetur. Ergo ut eos qua valeret aggrederetur, ad clandestinas se moli∣tiones totum contulit; & nobile illud quinque propositionum opus; cujus in Bibliotheca Anti-Janseniana auctor perhibetur, idem primum & postremum esse voluit, laetus ac triumphans quod una pagella plus negotii adversariis suis exhibu∣it quam omnes Jesuitae & tota Molinianorum Scriptorum natio. Ergo hic unus vere sapit Mo∣linisticas utilitates, caeteri illi scripturientes mera somnia.
Ab his tamen, si tanta ipsos scribendo libi∣do teneat, puto hac sexta Disquisitione non me∣diocrem me gratiam iniisse. Certam enim ipsis & unicam ostendi viam, qua expetitas illas pro∣positiones in Jansenio possint invenite, si quidem ibi sint; erraticos excursus in quibus sine fructu expatiantur praecidi, nec ipsos de via errare pas∣sus sum. Alacres igitur eam ineant, si quid suae causae confidant, & mihi gratulentur tam certae methodi demonstratori. Nam quod Jansenii de∣fensorum firmamenta latius paulo exposui, ad ipsorum quoque rationem promovendam per∣tinebit; scilicet haec, quae quoquo modo dis∣solvenda sunt, si ab ipsis ignorentur, nun∣quam ad exitum perduci quaestio posset. Nunc autem nudum quasi Jansenistarum latus ostendi, quod ipsi feriant & confodiant, si quid robore, si quid animo valent. Quod si non praestant, jam sibi non aliis imputent, quod utrum in Janse∣nio sint illae propositiones nec ne, tam multi dubitant. Fidenter hoc assero, quia vere; quam∣libet