GRaviter & verè nobilis Scriptor quaestionem illam; An Christus pro omnibus mortuus sit, factiosam vocat, & commovendis quidem im∣peritae plebeculae animis idoneam; reipsâ tamen apud eruditos futilem, imo nullam. Praecisis enim quae utrimque conveniunt, nihil jam restat de quo certari possit, aut, si quid restat, ita vanum ac ina∣ne est, ut de eo altercari ridiculum sit.
Convenit orthodoxam esse eorum sententiam, qui praedestinationem statuunt sine praevisione me∣ritorum factam. Et quidquid cum ea opinione, quam de fide esse asserit Bellarminus, necessario cohaeret; cujusmodi sunt illae Propositiones con∣sectariae.
Deus solis electis efficaci & absolutâ voluntate ante praevisionem meritorum regnum caeleste de∣stinavit.
Illis solis Christus, cujus voluntas divinae semper consentiens fuit, aeternam beatitudinem efficaci & absolutâ voluntate optavit, oravit, meruit.
Nec Deus nec Christus ullam habuit efficacem & absolutam voluntatem salutis reproborum.
Solis electis Deus & Christus efficacia adjutoria conferre decrevit, quibus certissimè liberantur quicunque liberantur.
Nullis reprobis largiri Deus constituit efficax perseverantiae donum, sine quo nemo salvatur.
Nullis reprobis conferre Deus constituit gratias illas versatiles & Molinianas, quibus ad salutem sine efficaci auxilio aliquando perveniatur, quia nullae ejusmodi dantur in hoc statu.
Potest agnosci in Deo antecedens quaedam vel∣leitas salutis reproborum, potest item in Christo.
Christus voluit efficaciter morte suâ multis re∣probis gratias quibus abutuntur, promereri.
Non necesse est ad sidem, fateri omnibus repro∣bis collatas esse gratias sufficientes: patet exemplo excaecatorum & infantium, quibus tot Theologi gratias sufficientes negant, ut agnovit ipse Halleri∣us & ejus socii in scripto Consultoribus oblato su∣per hac ipsa Propositione: Intactae relinquuntur, inquit, difficultates quae occurrunt circa infantes sine baptismo decedentes, aut infideles, aut obduratos. Nam qui dicit Christum non pro solis praedestinatis esse mor∣tuum, non dicit consequenter pro quolibet reprobo in particulari mortuum esse; sed sufficit quod pro ali∣quibus saltem reprobis.
Duplex in quinta Propositione pars est: alia falsa, scandalosa, &c. pronunciatur; alia etiam haeretica: utraque Jansenio tribuitur ab ejus aemu∣lis, utraque à Jansenio removetur ab ejus defenso∣ribus. Nos, ut res tota magis dilucescat, utramque partem separatim tractabimus, ac primo de ea parte quae falsa à Pontifice dicitur.
Docet hanc partem Jansenius, cum ait lib. 3. de grat. Christi cap. 20. Nec enim juxta doctrinam antiquorum, pro omnibus omnino passus & mortuus est, cum potius hoc tanquam erroneum rejecerint.
Nec verba, nec sensus istius loci reprehendi po∣test; non verba, quia à Sancto Augustino & Con∣ciliis consecrata sunt; non sensus, quia negat tan∣tum Christum esse mortuum pro omnibus in sensu Moliniano & Semipelagiano, nempe quod Deus det omnibus gratias sufficientes versatiles, à liber∣tate arbitrii applicandas, nec singulari quodam modo pro electis mortuus sit, quo non est mortuus pro reprobis.
Debent docere vel verba Jansenii auctoritate Ecclesiae carere, ut eum imprudentiae incusent; vel alio sensu à Jansenio intellecta, quam quo ab ejus defensoribus intelliguntur, nempe quod er∣roris etiam illam S. Prosperi expositionem argue∣rit, qua dicitur Christus mortuus pro omnibus, quantum ad sufficientiam pretii.
Utinam tam modestus esset Morellius quam pa∣rum molestus est! Nunquam enim vidi hominem minus litigiosum. Ergo si quaeras quid de ea dicat controversia, uno verbo accipe: silet.
Debent vindicare tum verba, tum sensum istius loci Janseniani; quod illi sic praestant: Primum ostendunt è regione Jansenianae laciniae loca Pa∣trum & Conciliorum easdem aut manifestè aequi∣valentes locutiones complectentia.
Locus Jansenii tom. 3. lib. 3. cap. 20.Ex quibus omnibus jam satis arbitror pate∣re, argumentum istud quo Christus pro omni∣bus passus & mortuus est, vel redemptionem se pro omnibus dedisse dicitur, nihil omnino pro auxilio sufficienti suppe∣ditando facere. Nec e∣nim juxta doctrinam an∣tiquorum pro omnibus omnino Christus passus