Convenit orthodoxam esse eorum sententiam, qui praedestinationem statuunt sine praevisione me∣ritorum factam. Et quidquid cum ea opinione, quam de fide esse asserit Bellarminus, necessario cohaeret; cujusmodi sunt illae Propositiones con∣sectariae.
Deus solis electis efficaci & absolutâ voluntate ante praevisionem meritorum regnum caeleste de∣stinavit.
Illis solis Christus, cujus voluntas divinae semper consentiens fuit, aeternam beatitudinem efficaci & absolutâ voluntate optavit, oravit, meruit.
Nec Deus nec Christus ullam habuit efficacem & absolutam voluntatem salutis reproborum.
Solis electis Deus & Christus efficacia adjutoria conferre decrevit, quibus certissimè liberantur quicunque liberantur.
Nullis reprobis largiri Deus constituit efficax perseverantiae donum, sine quo nemo salvatur.
Nullis reprobis conferre Deus constituit gratias illas versatiles & Molinianas, quibus ad salutem sine efficaci auxilio aliquando perveniatur, quia nullae ejusmodi dantur in hoc statu.
Potest agnosci in Deo antecedens quaedam vel∣leitas salutis reproborum, potest item in Christo.
Christus voluit efficaciter morte suâ multis re∣probis gratias quibus abutuntur, promereri.
Non necesse est ad sidem, fateri omnibus repro∣bis collatas esse gratias sufficientes: patet exemplo excaecatorum & infantium, quibus tot Theologi gratias sufficientes negant, ut agnovit ipse Halleri∣us & ejus socii in scripto Consultoribus oblato su∣per hac ipsa Propositione: Intactae relinquuntur, inquit, difficultates quae occurrunt circa infantes sine baptismo decedentes, aut infideles, aut obduratos. Nam qui dicit Christum non pro solis praedestinatis esse mor∣tuum, non dicit consequenter pro quolibet reprobo in particulari mortuum esse; sed sufficit quod pro ali∣quibus saltem reprobis.