Ut verba Iansenii innoxia esse demonstrent, osten∣dere sat est Augustiniana esse: Ut sensum, doce∣ant oportet solam in allatis locis gratiam Molinisti∣cam rejici, nec negari dissentiendi potestatem cum efficaci gratia cohaerentem. Utrumque autem ita praestant: ac de verbis primo.
Locus qui objicitur Iansenio, extat lib. 8. de haeres. Pelag. cap. 6. In hoc inquit, ergo proprie Massiliensium error situs est, quod aliquid primaevae libertatis reliquum putant, quo sicut Adam, si vo∣luisset, poterat perseveranter operari bonum; ita lapsus homo saltem credere posset si vellet, neuter tamen absque interioris gratiae adjutorio, cujus usus vel abu∣sus relictus esset in uniuscujusque arb••trio & pote∣state.
In hoc loco ea demum verba culpantur, quod er∣roneum esse ••icat Iansenius in hoc statu admittere gratiam, cujus usus vel abusus relictus sit libero arbitrio: atqui haec verba purgare nullius negotii est. Asserit enim Sanctus Augustinus gratiam na∣turae lapsae non relinqui libero arbitrio. Nec ipsum, inquit lib. de corr. & grat. cap. 11. Adamum De∣us esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in ejus libero arbitrio: tale quippe erat adjutorium quod de∣sereret cum vellet, & in quo permaneret si vellet, non quo fieret ut vellet. Ecce quid sit gratiam relin∣qui libero arbitr••o, non dare velle, non esse effi∣cacem, pendere ab ipsius nutu, nunc deseri, nunc arripi, sine alio auxilio quod det ipsum velle. Hujusmodi gratiam amoliri ab hoc statu nihil aliud est quam damnare Molinae versatilem gratiam. At vero talem non esse gratiam hominis lapsi, nec re∣linqui illam libero arbitrio, ostendit Augustinus se∣quentibus verbis: Si in tanta infirmitate vitae hujus ipsis relinqueretur voluntas sua ut vellent, inter tot & tantas tentationes voluntas ipsa succumberet. Sub∣ventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia insuperabiliter & indeclinabiliter agere∣tur.