Vt detur ambigua esse locorum Jansenii verba, certe negari non potest quin commode explicari possit sensu orthodoxo, adhibita levi distinctione. Nam quod ait nullam inevitabilitatis, immutabili∣tatis, solam coactionis necessitatem libertati re∣pugnare, intellige de libertate generali, quatenus Deo, Beatis, & hominibus convenit, non de pro∣pria hujus status. Iam extra aleam hic locus e∣rit.
Quod ait docere Sanctum Thomam opus esse laude vel vituperio dignum ex hoc quod est volun∣tarium, non coactum: Iam non metuet Molini∣starum impetum, si addideris, spectare hic ratio∣nem laudis & vituperii generatim, quatenus etiam Christo convenit, qui caruit indifferentia in Deo diligendo, quo tamen ille actu meruit; non autem proprium & specificum meritum hujus status, quod nunquam ab indifferentia disjungitur.
Quod ait voluntatem non amittere libertatem ulla tali necessitate, quia dicitur necesse est ut ve∣lit, tam orthodoxum erit si de libertate generali in∣telligatur, quam si de statu libertatis in hac vita falsum.
Atqui Jansenius ambiguas istas locutiones ipse sano illo & orthodoxo sensu interpretatur, ipse de generali se tantum libertate, non de statu libertatis in hac vita agere testatur. Asseruimus, inquit tom. 3. lib. 6. cap. 5. libertatem arbitrii Generalem & Naturalem, non esse aliam nisi a necessitate, per quam intelligitur a Patribus sola coactio.
Et statim initio libri septimi: Hactenus, inquit, delaravimus Generalem libertatis rationem, a qua dictum est l berum arbitrium in eo situm esse, quod immune sit a necessitate coactionis. Ipse inseparabi∣lem esse ab hoc statu asserit indifferentiam poten∣tiae, ut Morellio jam ostendimus.
Ergo haec loca malo sensu interpretari nefas est, per b 1.1 quintum Principium articuli primi. Quod erat demonstrandum.