Ex his facile patet quo pacto retundendum sit Annati argumentum, quo Jansenium a Thomi∣stis voluit segregare. Gratia, inquit, sufficiens a∣pud Thomistas caret eo effectu ad quem dat posse proximum.
At nunquam gratia Jansenio caret eo effectu, ad quem dat posse proximum.
Ergo discrepat a Thomistis Jansenius.
Fallacia enim laborat minor propositio, quae ex∣posito duplici hujus vocis, posse, sensu detegitur. Nunquam caret gratia eo effectu ad quem dat posse proximum, quod nihil aliud requirat ad agendum; verum est ex Thomistis & Jansenio: nunquam ca∣ret eo effectu ad quem dat posse proximum actus primi, & semper ab actu divisum; plane falsum est ex utrisque.
Sed ad istas argutias & similes alias semel & uno verbo incidendas, in promptu habendum est quod superius secunda Disquisitione & tertia annotavi; potentias illas non agentes in quo voluerint gradu adversariis esse concedendas, dummodo nunquam sine uberiori auxilio in actum prodeant. Nec minus illud ex Jansenio concedi potest, gratiam nonnunquam carere eo effectu ad quem destinatur voluntate Dei antecedente. Cum enim ea volun∣tas semper feratur in bonum absolute spectatum, consentire autem gratiae habeat rationem boni, utique semper illa voluntate Deus velle censen∣dus est homines suae gratiae non resistere, sed illi plene consentire: improbat enim homines gratiae suae resistentes, velletque illos ad se converti, quod quidem si non praestant, in ipsis causa est, non in Deo. Prorsus autem sicut Thomistae docent, e∣tiamsi gratiae efficaci nunquam dissentiatur, dissen∣tiendi tamen potentiam in voluntate manere: sic instructa infirmioribus illis gratiis voluntas, etsi nunquam iis plene consentiat, tamen vere consen∣tire potest, nec defectu physicae potestatis iis non consentit, sed quia mavult alii objecto; quo ma∣gis delectatur consentire. Ille tamen status ani∣mae oreaturam magis quam Deum amantis recte propterea vocatur infirmitas, imbecillitas, & im∣potentia, quia nunquam contingit ut in eo statu sine ampliori auxilio recte agat, & quia hic ipse status animae voluntarie malo consentientis, & ideo bonum respuentis, magna est infirmitas & impo∣tentia respectu boni, non quidem antecedens, sed consequens liberum consensum voluntatis malo amplius delectanti.