REsecanda primum & a disputatione amovenda quae inter utrosque litigantes constant.
1. Verba ipsa secundae propositionis non sunt in Iansenio.
2 Orthodoxa est Thomistarum sententia qui docent efficaci gratiae nunquam resisti; sufficienti, cum sola est, semper resisti in eo effectu ad quem excitat. Hanc ipsam tamen gratiam quam suffici∣entem vocant, esse secundum quid efficacem, & nunquam carere eo effectu ad quem divina volunta∣te ordinatur. Sic enim omnes Thomistae, e qui∣bus Alvarez disp. 80. Omne auxilium, inquit, sufficiens comparatione unius actus, semper est ef∣ficax respectu alterius, ad quem efficiendum decreto absoluto divinae voluntatis ordinatur: V. g. auxili∣um sufficiens ad actum fidei producit efficaciter pias cogitationes & notitias credendorum, & pia desideria habendi fidem. Et Silvius in 2. 2. q. 111. art. 3. Revera omnis gratia est efficax alicujus effectus ad quem proxime ordinatur, & quem Deus absoluta voluntate intendit.
His positis, videndum quid afferant Iansenii im∣pugnatores, quid reponant defensores, ut ex illo∣rum intentione & illorum depulsione constituatur quae∣stio.
Docet, inquit, Iansenius variis locis omnem gratiam esse efficacem, gratiam aegrae voluntatis non relinqui in libero arbitrio, sed invictissime facere ut velit bonum; tollere omnem resistentiam; oppo∣sitos obices voluntatis perrumpere; hominem Deo operanti per gratiam non posse resistere; nullam gratiam effectu carere; gratiam & effectum recipro∣cari; hoc ipso quo effectu homo destituitur, sequi nullam ei gratiam esse collatam.
Reponunt Iansenii defensores haec loca repre∣hendi non posse, nec propter verba, quia tota Augustinianis locutionibus constant, etiam apud Scholasticos usitatis; nec propter sententiam; quia talis est, ut etiam Iesuitis eam probari faltem ut or∣thodoxam necesse sit: nempe: Quamvis sint gra∣tiae quaedam inefficaces, & quibus vere resistitur; tamen omnem gratiam eo sensu efficacem dici posse quia nulla caret eo effectu ad quem absoluta Dei vo∣luntate ordinatur.
Hinc colligunt ex a 1.1 sexto principio articuli pri∣mi nihil in iis esse reprehendendum, prorsusque secundae propositionis nec verba nec sensum in Iansenio contineri. Recta quidem ad metam ista tendunt, & nisi obstent Molinistae, etiam perve∣nient.
Duplex inde quaestio tantum exurgit.
Alia minus praecipua: An ista loca Augustinianis vel apud Theologos usitatis locutionibus constent.
Alia capitalis: An sensum in Iansenio contineant toti probatum Ecclesiae, saltem ut orthodoxum.
Prorsus alterutrum conficiendum est Molinistis; vel voces illas non esse Augustinianas, nec ullis The∣ologis Catholicis probatas: quod si effecerint, Ian∣sen••um tantum temeritatis & incuriae coarguerint: vel non habere in Iansenio sensum illum quem ipsi tribuunt ejus defensores, sed alium quo nulli pror∣sus gratiae ullo modo resisti statuatur: quod si prae∣sterint, etiam haereseos reum tenebunt Ianseni∣um.
Quid ibi Morellius; quo pacto utramque quaesti∣onem tractat? Quo pacto probat ex Iansenio nul∣lam esse gratia inefficacem; non resisti gratiae in eo effectu ad quem disponit, ad quem excitat, ad quem allicit, ad quem dat posse quod nunquam in actum exit sine gratia uberiore, eo modo quo Thomistae docent. Audiamus quid afferat. Tacet, obmutescit, quaestionem ne cernit quidem. O praeclarum patronum! O dignum Pontificiae Con∣stitutionis vindicem!
Nunc lustremus an melius in causa sua stent Ian∣senii defensores, quibus hoc efficiendum est:
- 1. Loca Iansenii quae arguuntur, Augustini aut aliorum Patrum gratiae defensorum locutionibus constare, aut certe apud Theologos usitatis.
- 2. Nullo modo sensum damnatum secundae pro∣positionis continere.
- 3. Eo sensu accipi debere qui toti Ecclesiae pro∣betur.
Ad primum obtinendum solis se oculis advocatis egere dicunt Iansenii defensores; adeoque objecta Iansenii loca cum aliis Augustini aut aliorum Pa∣trum locis e regione ita componunt.