gratia interiori instructam conferri sentiunt: sed quatenus ex iis nonnulli gratias suffi∣cientes efficacis egenas in omnes homines spar∣gunt, nec probat nec improbat.
Rursus quod iidem in Deo antecedentem quan∣dam voluntatem salutis omnium admittunt; agno∣scit & ipse. Ex quo consequitur longe potiori jure admissam in Christo.
Potro ista antecedens voluntas non eo solum per∣tinet, ut Deus abstrahendo ab hominis lapsu, sa∣lutem omnium, quatenus homines sunt, optare dicitur; sed generatim antecedens Dei voluntas fer∣tur in id quod rectum, quod justum, quod bo∣num secundum se est; ita quia rectum est hominem converti, poenitentiam agere, bonitatem Dei non contemnere, gratias ejus non respuere, ad Sacra∣menta accedere; haec omnia antecedenti volun∣tate censetur Deus velle, licet spectatis fingulis cir∣cumstantiis, non decreverit singulis efficaces gratias conferre, quibus ad salutem certo perveniunt, si∣ne quibus certo ab salute excidunt. Ergo non eo solum nomine antecedenti voluntate Deus omni∣um hominum salutem optat, quia omnes creaturas rationales ad beatitudinem fecit; sed etiam quia cum permultas gratias vel externas vel internas in reprobos diffundar, quibus injustum est ipsos abuti, iisdemque aditum ad Ecclesiam suam patere velit, antecedenti voluntate velle censetur omnes ad sa∣lutem pervenire, quia vellet ipsos obstinatos in malitia non manere, & oblatis sibi praesidiis bene uti; licet aliunde justitiae voluntate, spectatis om∣nibus circumstantiis, melius esse judicavit illos ma∣litiae suae relinquere, nec efficacia adjutoria conce∣dere, quibus solis humani cordis pravitas supera∣tur. Hinc patet Deum antecedenti voluntate & daemonum & hominum reproborum salutem velle; longe tamen aliter hominum quam daemonum. Cum enim nulla jam gratiae praesidia daemonibus of∣ferat, nec Ecclesiae aditum illis patere velit, aut sacramentorum opem; consequenter nec illos gra∣tia sua bene uti vult, quam nullam ipsis hoc tem∣pore largitur. Contra vero, cum homnines adhuc in via sint, conversionem illis & fincerum ad se reditum bonumqae gratiarum suarum usum, a qui∣bus illos minime arcet, optare voluntate antece∣dente putandus est, quorum nihil erga daemones praestat.
Illa vero antecedens voluntis saepe in Christo fu∣isse videtur, ut cum super Jerusalem fleret, & his verbis venturas ipsi clades deploraret: Flevit, inquit Lucas, super illam dicens, Si cognovisses & tu, & quidem in hac die quae ad pacem sunt tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia ve∣nient dies in te, & circumdabunt te inimici tui vallo, &c. Ita gentis suae, & in illa genre ommum quorum gerebat imaginem, reproborum ruinam lamentatur Christus, & tamen absoluta voluntate divinae praedestinationis decreto, quo ab illa sorte Sanctorum separati erant, plane consentiebat. Nec incommode quidam haec verba Christi in horto, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, de hu∣mana illa velleitate intelligunt, qua objectam menti suae reproborum damnationem deprecaba∣tur.
3. Ex his patet quo sensu removeri debeat, & quo admitti possit in Deo & Christo conditionata voluntas salutis reprobotum.
Nam conditio illa a Molinistis afferri solita, qua dicitur Deus omnium salutem optare si & ipsi velint, subministrata ipsis gratia quadam sufficiente, quae nihil requirat ad agendum, fundicus ejicienda, utpote efficacia divini auxilii prorsus indigna, & ab hoc statu penitus aliena, in quo, ut ait Augustininus, si homini relinqueretur voluntas sua, ita ut ipsum velle gratia non operetur, inter tan∣tas infirmitates vitae hujus voluntas ipsa succumbe∣ret.
At aliusmodi conditionata voluntas, qua di∣ceretur Deus omnes homines salvos fieri vel∣le, si & ipsi velint, non subministrata quadam ipsis versatili gratia, sed quia vellet ipsos a pravita∣te & duritia sua resipiscere, & ad poenitentiam reverti, a quo impediuntur, non extrinseca a∣liqua impotentia, sed propria & culpabili per∣verfitate: haec, inquam, ratio conditionatae volun∣tatis, cum nihil aliud sit quam antecedens volun∣tas, &, ut arbitror, quam lex aeterna omnia justa praecipiens, omnia injusta vetans, divinae praedesti∣nationi nihil officit, nec Iansenio negata dici po∣test.
Patet etiam ex supradictis multis modis Chri∣stum dici posse mortuum pro salute reprobo∣rum, etiam ex Iansenio. Notandum enim, mori pro aliquo dupliciter accipi. Vel e∣nim significat velle salutem alicujus, vel sig∣nificat velle media conferte adipiscendae salu∣tis.
Rursus velle salutem alicujus dicitur Deus, vel antecedenti voluntate, vel consequenti, sive abso∣luta.
Antecedens voluntas ••ursus vel Molinistice intelligitur, ut sit idem quod conditionata il∣la quam rejicimus; vel Thomistice, ut nihil sit aliud quam ea Dei voluntas qua Deus vult quidquid fieri justum & aequum est, quicquid per se•• & absolute bonum est. Hanc conve∣nire diximus cum aliusmodi conditionata volun∣tate.
His positis, claret Christum multis modis dici posse mortuum pro salute omnium omnino homi∣num, & maxime fidelium reproborum. Primum enim sufficiens pretium pro omnibus obtulit. De∣inde in nova lege sacramenta divinae gratiae fontes, & quasi poculum quoddam, ut ait Prosper, im∣mortalitatis Deus omnibus proponit: & in veteri nusquam opem suam ex futuris Christi meritis de∣fluentem implorantibus subtraxit. 3. Anteceden∣ti illa voluntate vellet omnes ad Ecclesiam suam a∣spirare, a peccatis recedere, ad misericordiam su∣am confugere 4. Nusquam non hominibus quae∣dam adminicula salutis, nunc externa, nunc interna concessit, quibus si male utuntur homines, propria pravitate male utuntur, & contra antecedentem illam Dei voluntatem. Nam quia iniquum est ho∣mines sic Dei beneficiis abuti, ideo hoc dicitur De∣us nolle, quia non vult malum. Contra autem, quia aequum est homines bene illis uti, ideo dicitur hoc Deus velle. 5. Magis adhuc proprie pro fide∣libus reprobis, quia jus eis ad salutem aeternam per baptismum dedit, a quo nonnisi vitio suo & culpa excidunt.