Cum negare non possent Moliniani, saepe ab Augustinianis usurpari vulgarem illam distinctio∣nem Thomistarum, sensus divisi & sensus compo∣siti, hoc fuco apud ignaros nostrarum rerum Con∣sultores usi sunt, his vocibus, sensus divisi, ab ip∣sis non designari idem quod vulgo Thomistae intel∣ligunt, sed quandam duntaxat flexibilit atem liberi arbitrii, quod substracta gratia possit male agere, cum hoc durante gratia non possit. Hic fucus ita facile abstergitur: Maxima Augustinianorum pars, non alio modo quam Thomistae interpretati sunt sensum divisum: in iisque ipse Jansenius, & ejus Apologistae, Doctor Sanbovius & omnes illius di∣scipuli, ipsidemque Augustiniani Doctores Ro∣mam missi. Unus quem viderim, vir quidem doctissimus eam flexibilitatem liberi arbitrii uberius persecutus est, non ut aliquid Thomisticae explica∣tioni detraheret, sed ut aliqiud superadderet. Non aegre fatetur ille cum ipsa gratia efficaci pacifice co∣haerere dissentiendi potentiam, nunquam actu dissen∣tientem, quod Thomistis ad sensum divisum suf∣ficit. Sed cum hoc minus haereticis satisfaciat, plus aliquid dicere voluit, & id ostendere, quo∣modo gratiae non modo in sensu diviso sic expli∣cato, sed etiam magis proprie & quasi in sensu composito resisti possit. Hoc sic ille confecit.
Gratia efficax ex Augustino est delectatio victrix. Victrix autem dicitur quatenus aliam delectatio∣nem vincit. Vincit autem, quia validior & for∣tior est. Sed fortior est comparata ad concupis∣centiae vires, cum quibus confligit. Ita si auge∣rentur illae concupiscentiae vires, non jam superior, sed infirmior esset; ideoque non vinceret, sed vince∣retur. Ergo quia concupiscentia semper augeri potest & inflammari vehementius, nullus est gratiae gradus in hac vita, in quo non possit gratia vinci per validi∣orem concupiscentiam. Cur igitur non vincitur? Quia, inquit, Deus hoc concupisentiae augmen∣tum in iis quos tentationis victores facere constitu∣it, vel reprimit, vel pro majori concupiscentiae ardore majorem charitatis ardorem accendit. Ita semper resisti potest gratiae efficaci, nunquam ta∣men resistitur. Hanc explicationem quae Thomi∣sticae aliquid superadstruit, ideo magis amplectitur vir eruditus, quod eam haereticis quodammodo ma∣gis censet oppositam. Illi enim gratiam semel datam nunquam extingui in animo semel justifi∣catorum censet: & sic salutarem hominibus ti∣morem detrahunt a gratia excidendi.
Hanc autem resistendi potentiam vocat ille qui∣dem in sensu diviso, potuisset tamen aliquatenus vocare in sensu composito, cum per istud concupi∣scentiae augmentum, gratiae quae efficax ante fuit, aliquando reipsa resistatur. Sic enim infirma Petri charitas victrix erat in ipso antequam mortis me∣tu percelleretur: accedente hoc timore victa est. Manifestum est autem sensum divisum sic explica∣tum, Thomisticam notionem involvere, & aliquid amplius.