CUr ante damnationem quinque propositionum, eas Augustiniani ambiguas tantum, uno sensu veras, altero haereticas dixere, nunc vero simpli∣citer haereticas fatentur?
Verborum significatio ex usu hominum; Eccle∣siasticorum verborum intelligentia ex usu Eccle∣siae pender. Si quae sua sponte ambigua sunt, tota Ecclesia in aliquam significationem confluente, ambigua esse desinunt. Vocem Consubstantialis olim damnarat Synodus Antiochena contra Paulum Sa∣mosatenum: eandem contra hac haeresi oppressa pro fidei tessera habuit Ecclesia contra Arianos. Neque tunc causa••i licuisset hanc vocem per se ambiguam esse: consensu enim Ecclesiae amotus erat malus ille sensus, cujus ex se erat capax, omnisque am∣biguitas dempta. Idem de propositionibus judici∣um fieri debet. Ambiguae secundum se & aequivo∣cae sunt, ut ipsa Consultorum vota demonstrant. Possunt ad rectum sensum gratiae efficacis trahi pos∣sunt in malo & heretico sensu; & quidem, ut ju∣dicavit summus Pontifex, congruentius accipi. Sic autem illas damnavit Innocentius X. ut expresse efficacis & praedeterminantis gratiae doctrinam cen∣surae subduceret. Sic ipsius Constitutionem suscepit Ecclesia, ut istiu•• doctrinae auctoritas, etiam faten∣tibus Iesuitis, maneret intacta. Non igitur illa includi jam potest in propositionum sensu; quia damnatas voces ad damnatum sensum aligat Eccle∣siae consensus. Sublata est ergo omnis prorsus am∣biguitas. Excerpta enim ex illarum propositionum sensibus efficacis gratiae doctrina, nihil jam in iis remanet nisi noxium & virulentum. Ergo ante damnationem quia ambiguae erant, partim verae, partim falsae merito dicta sunt, non ab Augustinia∣nis modo, sed ab ipsis Romanae Inquisitionis The∣ologis, ab omnibus Dominicanis, imo ab ipso Hallerio & sociis qui in collatione cum Dominica∣nis contestati sunt, propositiones a se non impugna∣ri in sensu gratiae efficacis, ut supra vidimus. Post damnationem vero, quia sublata est ambiguitas, recte item simpliciter haereticae dicuntur.