MOrtuo Innocentio successit Alexander hujus nominis septimus, cujus magnae in conficien∣da Constitutione partes fuerant. Hic suopte ingenio in Jesuitas propensior, quanto plus ipsis fidei habuit, tanto ab istarum controversiarum veritate cognos∣cenda longius absuit. Indico esse potest decretum ipsius, quo Inocentii Constitutionem confirmare & facti quaestionem dirimere voluit. Ex hoc enim perspici licer, statum hujus quaestionis prorsus igno∣tum ipsi fuisse. Nam si postremam illam Consti∣tutionem diligentius expendamus, & qualis Pon∣tificis in ea condenda sensus fuerit, exploremus, re∣periemus ita putasse summum Pontificem, Jansenii sensum esse certum aliquod dogma erroneum, de quo inter utramque contendentium partem consta∣ret. Hunc quosdam tueri, & damnatum a sum∣mo Pontifice pernegare, quo sibi illum perpetuo∣tenere liceat; atque ita illos, dum de quaestione fa∣cti tantum litigare se simulant, revera tamen de jure litigare, cum illud ipsum dogma adhuc defende∣rent, quod ab Innocentio damnatum esset.
Hac opinione imbutus Alexander, nihil aliud sibi faciendum judicavit, quam ut declararet, utpote intimarum Innocentii cogitationum conscius, ipsi propositum fuisse ut Jansenii sensum damnaret, ac propositiones proscriberet, veluta Iansenio excerp∣tas, tanquam in Gallia de Innocentii voluntate ambigeretur. Et quoniam in ea facti quaestione, qualis ipsi exhibita est, juris etiam quaestio involveba∣tur, ideo durius increpavit illos qui de facti quaestione dubitarent, filios iniquitatis appellans. Quo sane verbo nunquam mitissimus Pontifex in eo uteretur, qui in mera facti quaestione nihil ad jus, nihil ad fidem pertinente, in qua toties decepti sunt summi Pon∣tifices, ab ipso modeste dissentirent.
Talem fuisse summi Pontificis mentem tota cla∣mat Constitutio, de qua tria dicere habeo.
Primum si probe intelligatur, nihil illam defini∣re non modo si jus, sed etiam si factum spectetur, quod non al qua ratione sit verum.
Secundo, Falsum prorsus esse, & maligne a ma∣levolis hominibus instillatam summo Pontifici eam opinionem, qua ad condendam Constitutionem ad∣ductus est.
Tertio, Totam controversiam de facto Iansenii integram nec decisam esse relictam.
I. Nihil falsi definivisse summum Pontificem, si jus & fidem spectes, manifestum est. Damnat e∣nim propositiones, & earum proprium sensum sed ita ut gratiae efficacis doctrinam relinquat intactam. Secluso vero gratiae efficacis sensu, omnes illae pro∣positiones in al iis sensibus merito damnari possunt.
Ne in facti quidem quaestione quicquam dixisse mihi videtur, quod non omnes verum agnoscant si quid voluerit Pontifex, altius inspiciatur. Nam cum putaret in Gallia litigari, utrum Innocentius Iansenii sensum damnavisset, & propositiones ex ipso excerptas credidisset, rectissime & vere decla∣ravit, propositiones in sensu Iansenii esse damnatus, ab Innocentio scilicet, qui revera propositiones tan∣quam Iansenianas damnare voluit, sensumque Ian∣senii in iis volutum credidit.
Veriorem & benigniorem hunc Alexandrinae Constitutionis intellectum puto. Non enim ullam ad hanc facti quaestionem dirimendam Congregati∣onem habuit, ut in novis decretis condendis ob∣servari solet: sed ea tantum quae sub decessore suo sacta sunt, tanquam testis fidelissimus narrat, cui sane ea quae vidit novitque testanti fidem abrogari par non est. Vidit autem excuti propositiones: fateamur excussas. Novit Innocentio mentem fu∣isse damnare Iansenium; fateamur tale fuisse Inno∣centii consilium, & Alexandro prorsus succinemus. At si de eo ambigi in Gallia putasset utrum ab Inno∣centio recte examinatus fuisset Iansenius, utrum be∣ne a Consultoribus ipsius intellectus, utique decre∣to suo haec controversiae praecipua capita decidisset; quod tamen Alexander omnino non facit. Magna enim diligentia propositiones examinatas testatur, Jansenium excussum non dicit, nec dicere potu∣it. Quam cautionem nemo fortuitam putet, & ex∣ceptum agnoscat quod non expressum est.
Quia tamen haec interpretatio, etsi, ut dixi, re∣ligiosior, ac, si mentem Pontificis penitus introspi∣cias, verior; tamen ab approbatione populari non∣nihil abhorret; non existimem licere Theologo, qui Jansenium male Romae intellectum putet, huic de∣finitioni ita simpliciter subscribere, ut non mani∣feste appareat eum de facti quaestione adhuc dubita∣re; ne, si postmodum urgeatur, ac dubitationem suam promere cogatur, in perversae calliditatis & perfidiae suspicionem veniat; quam opinionem Sa∣cerdotes ac Theologi omnes longissime a se debent amoliri.
II Nec vero difficilius probatur, opiniones a verita∣te prorsus alienas summo Pontifici de controversiis Gallicis instillatas. Nam ut ex ejus Constitutione cernere est, credidit Jesuitis summus Pontifex esse nonnullos, quos idcirco filios iniquitatis appellat, qui fidem ut testatur ipse, labefactent; illo ipso videlicet dogmate defendendo, quod Janseniani sensus nomi∣ne damnavit Innocentius. Hinc ad condendam Con∣stitutionem ea se potissimum ratione profitetur ad∣ductum, ut omnes fideles in unitate, non alicu∣jus facti, sed fidei, contineantur, quam ab illis Iansenii defensoribus callide violari credidit. At∣qui hoc falsissimum esse Augustiniani omnes facilli∣me