HAec fuit, mi Annate, victoriae tuae ratio, in qua paranda, praesto fuisse tibi videtur Virgilia∣num illud:
—Dolus an virtus quis in hoste requirat.Nunc operae pretium est attendere quo pacto cur∣sum illius prosecutus sis, & hoc Pontificio decreto adversarios tuos irretieris.
Adfertur in Galliam Constitutio tanto ambitu pe∣tita, tanto data recipitur ab omnibus, siletur, pro∣positiones ab omnibus rejiciuntur. Quid multa? Pacis imaginem quandam vidimus. Interim missa a Doctoribus ab Episcopos a quibus legati erant, di∣stinctio illa sensuum summo Pontifici oblata, & a nemine Romae improbata, ante Constitutionis pro∣mulgationem in lucem edita fuerat, ut omnibus innotesceret quam illi nihil Romae nisi gratiam effi∣cacem defendissent. Hic si vos ullum concordiae studium, si qua fraternae caritatis cura tangeret, tam promptam Augustinianis in damnandis propositioni∣bus obedientiam gratularemini, pacem Ecclesiae redditam gauderetis. Sed nusquam magis aperuistis, nihil vos aliud in Constitutione ambienda spectasse, quam ut ejus specie vobis adversarios vestros liceret ulcisci.
Supererat una de facto Jansenii contentio, quam multi in Constitutione Innocentii nondum decisam existimabant. Quam levis, mi Annate, quam ni∣hil fidem attingens, quam nullo modo ad Ecclesiae aedificationem pertinens! Haec ipsa privatis potius sermonibus, quam libris agitata statim evanuisset, nisi fuissent qui foverent & exsuscitarent. Dem ti∣bi in ea Augustinianos erravisse; tamen erat, aut nusquam veniae locus. Ubi enim nisi in ejusmodi re∣bus locum habebunt Apostolicae voces: Veruntamen si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revela∣bit; quas toties usurpat Augustinus, ut id doceat: Qui de capitalibus dogmatis consentiunt, in mi∣nutiorum controversiarum ramis, non esse pressius urgendos, sed hortandos potius, ut eorum quae non∣dum capiunt, intelligentiam a Deo poscant?
Hic fuit Apostoli, hic Patrum animus. At soci∣orum tuorum longe dissimilis. Dolebat illis adver∣sarios suos accepta Constitutione, ipsorum se ma∣nibus subduxisse. Ergo ut eos jam elabentes suis rursum casibus irretirent, inani illa controversia a∣vide arrepta tota Gallia clamitare coeperunt inuti∣lem reddi Constitutionem, & Jansenistarum artibus Pontificem eludi.
Sed obsecro, mi Annate, quid sibi volebant isti clamores, aut quid aliud quam pravum sociorum tuorum animum indicabant? Quid enim? An in∣utilis est Constitutio quae turbas componit haeresim∣que, si quae fuit, prorsus extinguit? Ita prorsus vobis inutilis erat; hoc que rebamini; unum enim in illa petebatis utilitatem, ut odii exsaturandi vobis facultas esset, Quod hanc vestram cupiditatem non explet inutile dicitis. Igitur ex nugatoria con∣tentione brevi ingentem excitastis controversiam, dignamque quae Episcoporum conventus exerceret. Haec quoniam clamoribus vestris in tantum abiit ce∣lebritatem, paulo diligentius explicanda est.
Augustiniani Theologi quo pacto totum hoc ne∣gotium Romae tractatum esset non ignari, in illa facti quaestione duo contendebant: I. Verba illa Constitutionis quibus Jansenio propositiones obli∣que tribuebantur, judicii Pontificii vim non habe∣re; sed ad summum Pontificiae opinionis, quam ipse octoginta Galliae Episcopis, vel potius Jesuitis cre∣dens, re indiscussa obiter significasset.
II. Ex Hallerii & Jesuitarum sermonibus, sum∣mum Pontificem durius Iansenii mentem interpre∣tarum esse, & quasdam sententias Iansenius pu∣tasse, quae revera Iansenii non essent; ideoque in Iansenii quidem sensu propositiones damnare vo∣luisse, non tamen revera damnavisse; quia verus Iansenii sensus longe diversus esset ab eo quem tan∣quam Iansenii sensum in propositionibus proscrip∣serat.
Cur potius opinionem, quam judicariam sen∣tentiam in Constitutione de Iansenio interpositam censerent, his argumentis movebantur.
Primo, Quod novum prorsus & inauditum in Ecclesia esset, alicui Scriptori propositiones tribui, tanquam ex ipsius libro extractas, nisi totidem ver∣bis apud ipsum extarent. At quatuor saltem pro∣positionum verba in Iansenio non extare, cuivis in∣spicienti patet.
Secundo, Quod in singulis propositionibus dam∣nandis nullum Iansenii mentionem faceret, sed tan∣tum in prooemio & clausula Constitutionis, quae ad narrationem potius quam ad decisionem spectant.
Tertio, Quod nullum sine examine judicium fi∣eri solet. At nemini Iansenii excutiendi provinciam Romae mandatam; neminem de ejus sensu dicere jussum: ••opositiones ipsas in abstracto spectatas cer∣tissimum erat. Nil igitur probabilitatis habere vi∣debatur, ut de tanti viri tantique Episcopi libro & grandi & ad intelligendum operoso, nemine au∣dito qui in ejus defensionem loqueretur, ex pau∣corum Regularium ociosis sermonibus pronunciare voluisset Innocentius, praesertim cum Constitutio∣onis suae voces ita consulto temperasset, ut non vio∣lenter in alium trahi possent.
Falsum vero sensum Iansenio Romae affictum, i∣deo sibi persuaserant, quod nihil aliud in Iansenio deprehenderent circa propositiones quam gratiae ef∣ficacis doctrinam a Pontifice non damnatam, sed potius probatam. Quare cum pateret Innocenti∣um in quinque propositionibus Jansenii sensum vo∣luisse damnare, nec minus certum esset, non dam∣natum esse gratiam efficacem, consequens erat In∣nocentium per Iansenianum illum sensum aliud quoddam dogma intellexisse a gratiae efficacis do∣ctrina longe diversum, cum illum rejeceret sum∣mus Pontifex istam probaverit. Ergo cum exoticum illud dogma in Iansenio, tametsi ac••i studio quaesi∣tum