VIsum est hanc totam pro impetranda solenni Congregatione altercationem, quo magis appareret, simul referre, tametsi per biennium ferme duraverit. Nunc uberius explicandum quo pacto in arcana illa Congregatione Iansenii causa, sive facti quaestio tractata sit. Quam narrationem paulo altius repetere non erit inutile.
Non novum erat Romae Iansenii nomen: sed primo in bonam partem, deinde in malam clarissi∣mum. Magnam enim initio apud Romanos famam ipsi conciliarant nobilia ejus pro fide Catholica ad∣versus haereticos certamina: adeo ut Iprensis Epis∣copatus Bullae gratis ipsi omnium consensu Cardina∣lium concessae sint. Sed liber ipsius posthumus, ta∣metsi eruditissimorum virorum laudes etiam Romae promeritus, tamen Jesuitarum potentia in gravem invidiam vocari coepit. Magna, & merito quidem, Romanis cura, ne quis Ecclesiae pacem solicitet. Sed non eadem semper ipsis felicitas in detegendis turbarum auctoribus. Quod cum apprime Iesuitae nossent, tota Europa in Iansenium & Iansenistas tumultuari coeperunt. Tumultum exaudiere Roma∣ni, unde oriretur non sensere. Iesuitae enim toto orbe dispersi sedulo operam dabant, ut undique si∣nistri de Jansenii defensoribus rumores Romam afferentur, quod ipsis adversus incautos adversari∣os non difficile fuisse, quisquis eorum potentiam, & magnam asseclarum multitudinem cogitabit, fa∣cile perspiciet.
His assidue verberatus Urbanus VIII. statuit quam mitissimo remedio gliscens incendium extinguere, libro scilicet Jansenii, aliisque adversus eum scriptis eo tantum nomine prohibendis, quod adversus Pon∣tificum decreta, inconsulta Romana Sede, de gratia scribi vetantium, in lucem editi essent. Deinde quoniam nescio quas Baii sententias renovasse ar∣guebatur Iansenius, placuit Urbano Pii V. & Gre∣gorii XIII. Bullas renovare, non nominato Ianse∣nio: Neque enim fas esse censebat sugillare hominem quemquam inaudita parte, ut ex ipso in hac ipsa Iansenii causa multi audierunt. Sed quid Iesuitis proderat renovata Baii Bulla? Damnari, aut certe perstringi Iansenium volebant, ut hoc colore ipsius defensores vexarent, & Romanam cum ipsis Curi∣am colliderent. Estecerunt igitur Albilii praeser∣tim opera, ut Iansenii nomen, quasi qui Baianas Propositiones renovasset, inscio Pontifice in Bullam insereretur.
Tametsi vero nullum de Iansenii doctrina judici∣um, sed tantum libri prohibitionem haec Bulla contineret, ubi tamen in exteras missa est provin∣cias, magnas ubique eruditorum querelas excivit, praesertim in Belgio & Academia Lovaniensi, cujus doctrinam, sicut Augustini, toto suo volumine Jansenius illustrarat. Ergo haec Doctores duos Ro∣mam misit, qui Iansenium coram summo Ponti∣fice defenderent, quorum unus erat clarus ille Sin∣nichius, vir doctissimus quidem, sed amiqua mo∣rum simplicitate, non hac recenti versuti••.
Hic cum suae Facultatis de praedicta Bulla quetelas summo Pontifici exposuisset, responsum accepit, Bullam Pii V. & Gregorii XIII. se tantum renovari veluisse; sed ne quisquam nominatim carperetur, ex∣presse vetuisse. Hoc responsum & ipse statim ad Academiam suam scripsit, & aliquanto post in Memo∣riali Cardinalibus oblato nominatim expressit; quod ab homine gravi factum nemo suspicabitur nisi ve∣rum esset. Sed cum nihilominus multis calumniis Romae lacerari Iansenium videret, paratum se pro∣fessus est ad ipsius Augustinum in campo Florae com∣burendum, si quid in eo ostendi posset ab Augustini & Ecclesiae doctrina dissonum.
Sic ille annum & amplius Romae exegit, quoridie deposcens examen Iansenii, ipsius adversarios quo∣tidie lacessens; nec illo toto tempore quisquam qui cum eo congredi vellet, inventus est: nec inju∣ria quidem. Vix enim alium reperire erat in Augu∣stini doctrina peritiorem, ut testatur eximium illud opus Triados SS. Patrum, Romae ab ipso vacivis horis compositum.
Urbano vita functo Cardinales Bullae confectores hunc Doctorem sibi jampridem odiosum amoliri volentes, sesquihora post obitum summi Pontificis eum accersunt, & omnis loco responsionis, Bullae anti-Iansenianae exemplar authenticum tradunt. Mansit tamen Romae adusque Innocentii Pontifi∣catum; examenque Iansenii, & Bullae abrogationem petere perstitit; sed ut nihil impetrari posse vidit ab eo Pontifice qui in ea conficienda affuerat, domum reversus est.
Hic fuit primae in Iansenium velitationis exitus: sed non multo post longe gravior in illum belli mo∣les incubuit, cum plurimorum Episcoporum Gal∣liae literis quas Iesuitarum concursationes extorse∣rant, quinque Propositiones a Corneto fabricarae, quae oblique in eorum epistola Iansenio tribueban∣tur, ad summum Pontificem delatae sunt. Missi sunt Romam, ut jam diximus, ex utraque parte Doctores dissimillimo consilio. Alii Propositiones sine distinctione damnati nolebant; alii eas confuse cum Iansenio censura notari deposcebant. Institu∣ta est ab Innocentio X. Congregatio ad hanc con∣troversiam examinandam, qualem optabant Ie∣suitae, qualem Augustiniani Doctores sugieb••nt. In hac omnia clam peracta; nulla colla∣tio, nulla scriptorum communicatio, permissa est. Erat autem haec ipsissima Inquisitionis Con∣gregatio. Hinc quibus habebatur diebus, pro fori∣bus