QUam bona fide Augustiniani in hac controver∣sia versarentur, hinc perspici licuit, quod om∣ni studio ac contentione semper egerunt, ut solen∣ni congregatione institura, facta scriptorum com∣municatione, fraudis omnis amoveretur suspicio: Quam vos mala, inde potuit intelligi, quod omni arte semper tenebras & clandestina judicia captastis. Utrique prudenter; sed illi Christiana prudentia; vos seculari atque terrena.
Nimirum si haec solennis, quam postulabant, Congregatio esset instituta, illi vicerant, vos pe∣rieratis. Quid enim fieret putidis illis abstractioni∣bus vestris, si adversarii vultum, si disputationis lu∣cem subiissent? Quid illa gratiae necessitantis larva, ac caeteris vitreis calumniis? Recte igitur ad illam Congregationem arcendam omnes vestrae Societa∣tis artes, gratiam, potentiam contulistis. Hanc propria ductus aequitate summus Pontifex Episco∣porum Doctorumque precibus initio concesserat: sed ad eum ab hac mente deducendum, quae non ad∣motae sunt machinae? Qui non terrores allati?
Quoties longaevo seni per homines familiares ac vobis addictos insusurratum, ne extremam sene∣ctutem superfluis curis oneraret, neve disputatio∣num illarum molestia festinam sibi arcesseret mor∣tem? Id Clementi VIII interitus causam fuisse ci∣tra fructum. Ad Sedis Apostolicae majestatem id quoque pertinere, ut inauditis partibus res fidei di judicare possit. Sic Pii V. sic Gregorii XIII. Bullas in Baium, sic novissimam Urbani in Ianseni∣um nemine audito confectam. Si semel istius Con∣gregationis fama in exteras manaret provincias, ad∣volaturos undique Doctores, & plura fortasse po∣stulaturos Abunde odiosos esse qui jam Romae a∣derant; quid si rursum alii adjungerentur? Audiri jam non nullorum susurros de celebrandi Concilii necessitate. Asserendum omnino jus illud summo Pontifici de dogmatis sine ullis judiciorum dilatio∣nibus, & nullis partibus auditis decernendi; uten∣dumque ad id ea temporum inclinatione qua nulla opportunior contingere poterat. Nunc Aulam Gallicam, nunc longe numerosissimam Episcopo∣rum partem, nunc praecipua Senatus Parisiensis ca∣pita (ficenim de illorum voluntate largiebami∣ni) ad accipiendam Pontificiam Constitutionem parata. Periculum in mora esse, hac confirmari Ian∣senianam factionem, reformationis specie toti Ecclesiae imminentem, novandae Religionis avi∣dam, de summi Pontificis infallibilitate male sen∣tientem, cujus opprimendae tempus idoneum non omittendum, sed quam celerrime occupandum esset.
Sentis, ml Annate, quam nihil mentiar: sed ne me putes divinatione verum assequi, sic habeto, nihil me conjecturis hic indulgere; nec quidquam scribere quod non tibi certis argumentis aliquando probetur. Erat summus Pontifex ob multa ab Ian∣seniana causa alienus, & maxime quod Urbani VIII. Bullam falsi accusaverant Iansenii defensores, in qua conficienda ipse, dum Cardinalis esset, af∣fuerat: nec adhuc abscesserat ex ejus animo bicipi∣tis illius capitis terror, initique olim, ut Romae jactatum erat, ab Iansenianis cum Cardinali Riche∣lio foederis de duplici summo Pontifice constituen∣do: quo rumore praesertim adducta est Inquisito ad librum illum de auctoritate Petri & Pauli suo decre∣to profligandum.
Hoc ergo timore perculsus, & praeterea variis rumoribus undique pulsatus Innocentius, quampri∣mum illa se molestia, illa suspicione exolvere statu∣it. Itaque pro solenni quam promiserat Congre∣gatione, rem totam Inquisitioni, seu potius non∣nullis ex Inquisitione selectis Cardinalibus & Con∣sultoribus excutiendam remisit, ratus id & brevius, & ad auctoritatem Romanae Sedis ampliandum op∣portunius.
Nihil laetius & exoptatius Iesuitis poterat accide∣re: si quidem inter Cardinales Inquisitionis prae∣fectos erat Spada, ipsis pridem conjunctus, durius∣que olim in nescio quibus notis a nonnullis Augusti∣nianis habitus. Erat etiam inter ministros Inquisi∣tionis Albisius ejusdem S. Officii assessor, pro∣fessas cum Augustini Discipulis inimicitias exercens, quae Romae etiam vehementius ob multas ipsius injurias recruduerant. E. Consultoribus multi Iesu∣itis addicti, imo unius etiam Iesuita. Accidit prae∣terea ut Abbas Hilarion & Pater Ubaldinus e Con∣sultorum numero se subducerent. Ille a Cardinali Spada monitus ne adesset, hic nihil super ea re a summo Pontifice decretum iri arbitratus, ideoque inutilem contentionis invidiam fugiens. Quibus a∣motis, quos Iesuitis minime deditos esse certum e∣rat, illico in eorum locum intruduntur Tartaglia Dis∣calceatus Carmelita, & Celestinus Brunus, ambo Molinistis obnoxii.
Non statim tamen Augustinianis Doctoribus inno∣tuit hujus controversiae judicium ad Inquisitionem delatum. Tacitis enim Consultorum nominibus soli demum Cardinales huic negotio praefecti ipsis indi∣cati sunt, quibus deinde tanquam impetrata quam postulabant Congregatione, praeambula quaedam scri∣pta obtulerunt de auctoritate sancti Augustini, & de rebus in Sorbona gestis.
At postquam & Consultorum nomina rescivere, &, quod nunquam credidissent, nom modo cum adversariis collationem, sed & mutuam scriptorum communicationem sibi negari; tum vero desti∣tutos se & illusos graviter apud Cardinales expo∣stulavere; cum fraudulentis adversariis sibi rem esse dixerunt, quorum scripta & sermones innumeris mendaciis scaterent: haec a se nisi communicaren∣tur, refelli non posse: nihil habere aequitatis ut