ROmanorum animisita per illas calumnias prae∣paratis, tota deinde vestra contentio fuit, ut collationis consilium disturbaretis. Quam id cau∣sae tuae capitaliter infestum esset, tu quidem ab ipsis initiis solertia tua sensisti: Hallerius autem non modo ratione, sed etiam quodam experimento, cujus narrationem placuit praemittere, ut omnibus pateat tam male compactam fuisse sententiam ve∣stram, ut ne minimum quidem in legitimae colla∣tionis luce posset consistere. Hoc Hallerius, ut dixi, expertus est in brevi colloquio quod cum Do∣minicanis habuit, cujus historiam Romae tunc tem∣poris fidelissime conscriptam, & mox in Galliam missam, nos hic compendio summa cum fide nar∣rabimus.
Die Martis undecima Februarii anni 1653. Ge∣neralem Dominicanorum convenit Hallerius. Dix∣it se cum Thomistis congruere, gratiam efficacem ultro admittere, non hoc sensu impeti a se Janseni∣um, sed alio qui Thomistas nil prorsus attingeret. Respondet Generalis gravius esse negotium quam ut brevi decidi possit, illud prius cum Theologis Ordinis sui communicandum. Res ergo ad feriam sextam rejicitur; interim cum Theologis suis con∣silium habet Generalis, quorum praecipue erant Nolano, Reginaldus, Galassinus, Alvarez, Li∣belli, quibus visum est sequentes propositionis con∣texere, quas Hallerio subscribendas offerent, ad id explorandum num vere & ex animo secum sentiret.
I.
Gratia efficax vere, realiter ac physice praemovens & praedeterminans immutabiliter, infallibiliter, in∣superabiliter, ita est necessaria ad singulos actus, eti∣am initium fidei & ad orationem, ut sine illa homo, etiam justus, non possit adimplere Dei praecepta, eti∣amsi velit & conetur affectu & conatu imperfecto; quia deest illi gratia qua possit, sive qua siant illi pos∣sibilia possibilitate cum effectu, ut loquitur Augusti∣nus de natura & g atia, capite 42.
II.
In natura lapsa nunquam resistitur gratiae interi∣ori, id est efficaci, in sensu explicato in prima propo∣sitione, quae secundum phrasim Augustini vocatur interior.
III.
Admerendum & demerendum iu statu natura la∣psae, non requiritur libertas ab omni necessitate, sed sufficit libertas ab omni coactione, hoc est, a violentia & naturali necessitate.
IV.
Admiserunt Semipelagiani gratiae interioris ad sin∣gulos actus necessitatem; & in hoc erant haerettci, quod vellent eam gratiaus talem esse cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare; id est, in hoc e∣rant haeretici, quod vellent gratiam illam non esse effi∣cacem modo explicato in prima propositione.
V.
Error est Semipelagianorum dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sangui∣nem fudisse: quia videlicet Christus est quidem mor∣tuus pro omnibus quoad sufficientiam pretii sufficienter, non tamen efficaciter, quia non omnes participant be∣neficium mortis ejus.
Die dicta, scilicet Februarii 14. Valentino Mar∣tyri sacra, Hallerius & socii cum Dominicanis col∣laturi adveniunt, ac post prima illa quae in con∣gressu solent, demonstrare conatus est Hallerius quinque propositiones a controversia quae inter Dominicanos & Jesuitas viget, omnino esse alie∣nas. Hic de Baianis propositionibus agi, quas Jan∣senius renovarat. Nominatim esse cautum in iis Congregationibus quae propositionibus excutiendis jam habitae erant, ut tota de Auxiliis controversia prorsus intacta relinqueretur, nihil omnino cum illa implicatas esse propositiones, nec enim eas a se impugnari, quatenus ad gratiam efficacem revocan∣tur, sed tantum in sensu Jansenii, sicut ex omni∣bus libellis summo Pontifici oblatis planum erat; qui sensus prorsus a Dominicanorum sententia ab∣horreat. Hoc breviter ille in singulis propositio∣nibus probare conatus est, his tantum duobus prin∣cipiis nitens; admissam semper esse a Thomistis gratiam sufficientem, rejectam ab iisdem esse ne∣cessitantem gratiam quae tolleret dissentiendi poten∣tiam; contra a Jansenio necessitantem gratiam ad∣strui, rejici funditus sufficientem, & tanquam monstrum exagitari.