SEd Jesuitis parum suit omnium sodalium suorum singuas in Augustini discipulos armare. Parum fuit Religiosorum maledicentiam in illos distringe∣re. Parum denique Episcoporum Legatum falsa sed magna doctrinae opinione Romae florentem Halleri∣um in ipsos immittere, nisi etiam Regis Christiani∣ssimi ridiculum quendam Legatum adornassent, qui ingentia crimina coram summo Pontifice, quasi Regis ipsius mandato, illis imponeret. Hic qua∣lis fuerit, operae pretium paucis aperire, ut no∣rit indigneturque posteritas, tam despectam Mo∣linistis fuisse Regis Christianissimi Majestatem, ut ipsi tam infamem Legatum obtrudere non dubita∣rint.
Huic Legato nomen fuit Mulardo. Erat autem origine Carnotensis, genere Hallerii consobrinus. Ille primum Capucinorum institutum professus; mox desertor & transfuga & Ordinis & Catholicae Religionis, Montis-Pessulam Calvinistam egit, uxorem duxit, & Medicinam factitavit. Deinde conjugalis vitae pertaesus, Romam petit, summo Pontifici obrepsit, & ab ipso cum absolutione, mutandi Ordinis, & ad minus asperum transeundi licentiam impetravit. Fit igitur ut pridem ex Ca∣pucino Calvinista, sic ex Calvinista Franciscanus, laxioris, vel nullius potius observantiae, parasiti∣cam potius quam religiosam vitam agens, ubique turbans, & se vel alios prae animi vaga mobilitate exagitans.
Hic, cum illa in Augustini discipulos invidiae flamma exarsisset, avide hanc occasionem arripu∣it, non tam ut sibi gloriam, quam ut huc illuc cur∣sandi licentiam compararet. Itaque Hallerii ope∣ra delectus est, qui Romae Jansenistarum damnati∣onem Facultatis ac Regis nomine deposceret, dig∣nus a Molinistis judicatus, qui talem legationem obiret. Dedit etiam ipsi Hallerius ad Albisium alios∣que literas, quibus eum a Facultate Theologica Pa∣risiensi ad summum Pontificem missum fuisse men∣tiebatur. Post commendatam enim ipsius summam fidem, curam, experientiam: Audies igitur il∣lum, inquiebat, plura nostro nomine, hoc est. Fa∣cultatis nomine loquentem. Denique quo Romae com∣mendatior esset, adjuncta est Episcoporum literis, Reginae Regni tunc moderatricis ad summum Pon∣tificem Epistola, qua ut hanc causam brevi decide∣ret, orabat.
His ille mandatis superbus Romam venit, nec modo quinque propositionum judicium petivit, sed infandas etiam calumnias tanquam regio jussu in Augustini discipulos contulit. Has nihil necesse est ex manuscripto erui, cum eas Jesuitarum assecla nomine F••leau nuper publicave it in illo etiam Jesuitis pudendo libello quem inscripsere, Relation juridique, Narratio jur dica. Ibi Mulardi oratio, tanquam insigne Molinisticae causae firmamentum typis sic edita est, pag. 177:
Oratio ad summum Pontificem Innocentium divi∣na providentia Papam X. habita Romae die. 25. Septembris anni 1651. a Patre Francisco Mu∣lard, Praedicatore regio Ordinis Minorum, pro negotiis controversiae Jansenianae a Christi∣anissimo Rege Romam misso.
Missus a Christianissimo Rege, & a Syndico Sor∣bonae deputatus, romine Facultatis Theologiae Parisiensis, ad Sanctitatis Vestrae pedes, ut secun∣dum antiquae Ecclesiae formam super dubiis rebus ac controversis Jansenianorum propositionibus Sedem Romanam consuleremus, & de ore San∣ctitatis Vestrae Apostolico fonte responsa tandem aliquando per omnes Regni nostri provincias e∣manent. Hoc postulat, Beatissime Pater, apud nos Reipub. Christianae necessitas. Non enim a∣pud eos qui Jansenianas partes sequuntur, do∣ctrinae duntaxat consensio est, seu potius erroris uniformitas, sed & consiliorum communicatio. Jam ista doctrina in Sectam coaluit: conspiratio est hominum temerariorum, qui omnes spernunt praeter suos, sibi non faventibus quoque modo maledicunt, & Adversus summi Pontificis digni∣tatem atque auctoritatem vexillum erexerunt, ju∣niorum Doctorum ac scholasticorum manipulos conducentes pretio, quod a mulieribus & laicis quibus poenitentiae publicae necessitatem inculcant, facile corradunt blanditiis, factione, novitatis dulcedine. Ab hominibus istiusmodi, Beatissi∣me Pater, quid sperandum, vel potius, quid ti∣mendum praeter turbas, quas jam miserrime in Gallia excitarunt, & Ecclesiae turbationem quam pro certo moliuntur? Opus est igitur celeri ac potenti manu Sanctitatis Vestrae qua compriman∣tur.