QUo clarius demonstravimus nullam reipsa inter Doctores ex utraque parte Romam missos controversiam fuisse, eo videtur obscurius, cur hoc Romae sit ignoratum; curve tam facile Jesuitarum & Hallerii calumniis creditum sit. Hoc illud est, quod hâc Disquisitio∣ne explanandum aggredimur. Sed ad id necesse est brevem totius Romani Judicii historiam prae∣texi: quam etsi in totum comprimi maluissemus, extorquet à nobis adversariorum in objectando haereseos crimine pervicacia, quod pro viribus de∣pelli, nemo non iniquus aegre ferat.
Tu vero, mi Annate, quando in quarta Disquisi∣tione tam benignam nobis operam navasti, & ubi∣que scriptis tuis orationi nostrae fidem adstruxisti, hic etiam, obsecro, noli te subducere. Consilio∣rum enim tuorum profundam calliditatem oculis omnium, tuisque subjecturi sumus, quâ te vel potissimum frui decet. Nolo ingredi in interiora mentis tuae; facta per se ipsa loquuntur & mentem produnt. Liceat ergo perfacili quodam divinatio∣nis genere ex eis quae fecisti, colligere quae cogi∣taris, initioque hic repraesentare consiliorum tuo∣rum summam quae postmodum ex iis quae acta sunt, luculenter patuere.
Rerum tuarum, mi Annate, status hic erat. Ob∣lata Thomistis pacificatio nullam pugnandi cum Augustinianis solidam tibi in propositionum nego∣tio relinquebat causam. His tamen alienissima commenta affingere decreveras, ut quocunque tandem modo aliquam auferres propositionum cen∣suram. Huc ut pervenires, ea tibi opportunissima visa est via.
Imprimis destinatum fuit variis calumniis ab hoc quidem negotio alienis, suum tamen in animo morsum relinquentibus, Augustinianos adoriri, potissimumque inimici in Sedem Romanam animi labe aspergere. Sic futurum sperasti, ut eos Roma∣ni in propositionum controversia nocentes opta∣rent, eoque facilius crederent.
Jam vero non modo singularis in Sedem Roma∣nam veneratio vobis prae se ferenda fuit; sed de∣forme ac degener in singulos Curiae Romanae mini∣stros obsequium simulandum. Haec Romae virtutum non postrema censetur.
Sed enim occurrebat hic grandis scopulus, ad quem tua coepta allisum iri pene certum erat: ex∣petita illa nempe Augustinianis, & à summo Ponti∣fice promissa collatio: quae si constituta fuisset, jam tuum cum illis consensum, & calumniarum tuarum vanitatem ad oculum demonstrari necesse erat. Hujus tam certi naufragii vitandi, mi Annate, una ratio erat, ut nervos omnes tuos intenderes ad summum Pontificem ab instituendae collationis con∣silio deterrendum.
Magnum erat hoc impetrasse, non sufficiebat tamen ad victoriam. Quid si enim scripta mutuo communicarentur inter Doctores, & tui cogeren∣tur explanate & distincte quid peterent & vellent, aperire? Scilicet abstractionum commentum nuda∣tum esset, quod metus erat, ne sibilis à Romanis exciperetur. Quid tu igitur commodius hic ageres, nisi ut ne scripta communicarentur, pugnares, illudque pervinceres, ut soli tam voce quam scrip∣to Doctores tui loquerentur, nec illorum mendacia ulli liceret refellere?
Hoc assecutus poteras tu quidem esse superior, non tamen certo. Quid si enim Consultores Jan∣senii sensum circa quinque Propositiones explanas∣sent, & cum Thomistis convenire docuissent? Fortasse illorum auctoritate motus esset summus Pontifex. Enitendum igitur fuit ut neminem audiret pro Jansenio loquentem, multos contra Iansenio obloquentes.
Unum restabat non minus difficile, sed quoquo∣modo tamen conficiendum: Augustinianos Docto∣res & omnino non audiri, & plane audiri, peraeque causae tuae noxium. Arripiendum ergo medium quoddam iter, ut sic audirentur, quatenus tibi utile erat, non quatenus ipsis. Audirentur ad pompam, non audirentur ad hanc controversiam penitus explicandam.