HIc etiam brevissime sententiam suam complexi sunt. Ex quibus patet, inquiunt in expositi∣one quinque propositionum,
indifferentiam qua∣lemlibet in hoc lapsae naturae statu, ab Augustini discipulis in his quae ad salutem & finem superna∣turalem pertinent, admitti, praeter Molinisticam, quae gratiae ad singulos pios actus necessariae effica∣ciam & vim propriam destruit.
Et speciatim de indifferentia Thomistica:
In statu naturae laplae, inquiunt, ad merendum & de∣merendum adest semper, & etiam requiritur in puris viatoribus, indifferentia potentiae, non modo circa media, verum & circa rectum finem, non quidem ratione libertatis aut meriti secundum se, sed ratione status hujus & condi••ionis.
Sed quia peccandi facultas Christo prorsus abfuit, cujus statui omnino repugnabat, ideo negarunt ad libertatem meriti & demeriti generatim & in alio quocumque statu requiri potentiam peccandi vel ullam indifferentiam potentiae, non ut in hominum lapsorum merito eam indifferentiam reperiri & re∣quiri negarent; sed ne Christus Dominus qui pec∣care, qui Dei praeceptis non obsequi, qui opera sua ad Patris sui gloriam non referre non poterat, in actibus obedientiae & dilectionis Dei, vel liber non fuisse, vel non meruisse dicatur.