Ubinam igitur totam reponit controversiam? Audi, quaeso, Lector, & intellige de quo tunc certa∣retur.
Constat totam Molinistas inter & sancti Augustini discipulos controversiam in hoc sitam esse: An dentur aliquae gratiae actuales internae, cor & voluntatem intus afficientes, quae vi sua bo∣nam voluntatem non efficiant: sed quas secundum se indifferentes & aequilibres, liberum lapsi homi∣nis arbitrium ad effectum seu ad profectum operis perducat.
Vides, mi Annate, Augustinianos semper seposu∣isse illam de generali gratia sufficiente quaestionem, nec omnino prompsisse quid de ea sentirent, excep∣to quod Iansenius ab Augustino illam non difficile admissum iri proficetur. Hujus autem cautionis ea causa fuit, quod semper eas quaestiones a••tingere veriti sint, ex quibus parum fructus posset in Eccle∣siam redundare. Talis erat haec de generali gratia sufficiente quaestio, qualem omnibas etiam infide∣libus nonnulli Thomistae concedunt. Nam quae cun∣que demum sit ea gratia, non ea certe est quam o∣rant sibi fideles, & quam infidelibus petunt. Non enim petunt sterilem quandam bene agendi potesta∣tem, sed perunt omnino ut bene agant, ut saepe ait Augustinus.
Accedit quod talis gratiae explicatio parum ad∣modum prodest ad compescendas hominum voces, divinae legis implendae potestatem sibi defuisse que∣rentium. Nihil enim querulos illos consolatur po∣testas alterius auxilii ad agendum indiga. Unde Syl∣vius insignis Theologus Academiae Duacensis 1. 2. q. 109. a. 4. Sive detur aliqua gratia, quae tantum est sufficiens, non efficax, sive non detur; ea secundum rei veritatem est impertinens ad salvandum; quod homo possit divina mandata servare: partim quia ut ipse illa servet, ea gratia sola non sufficit; sed oportet quod etiam adsit gratia efficax quae a solo, Deo pendet, & gratis seu sine merito tribuitur: partim quia juxia communem sententiam gratia sufficiens non semper datur, & tamen homines viatores semper possunt divina mandata servare; ac per consequens etiam tunc quando non habent gratiam sufficientem. Ergo ut observatio praeceptorum dicatur esse possibilis, non est necesse venire eo ut dicatur quod habeant grati∣am sufficientem. Haec ille longe ante natas ex occa∣sione libri Janseniani de gratia contentiones.
Erat aliud in istius gratiae tractatione periculo∣sum, ipsum scilicet vocabulum sufficientis gratiae, quod facillime maximeque ab imperitis in perver∣sum sensum detorquetur. Unde liquet apud Patres & S. Thomam nunquam illud illa notione usurpa∣tum qua usurpatur a nonnullis Thomistis; nec suffi∣ciens olim dictum, nisi quod ad agendum reipsa sufficeret. Quam ob causam Lovaniensis Facultas hoc nomen soli demum efficaci gratiae impertit. Gratia, inquiunt in justificatione censurae, ad conver∣sionem sufficiens, ipsa convertit; quae vero non con∣vertit, non sufficit.
His de causis istam gratiam prorsus omittere sati∣us plerique Augustiniani duxerunt; adeoque talis gratiae defensio vel impugnatio nunquam capitalis Augustinianae doctrinae pars ab ipsis constituta. Ad∣strueres illam vel non adstrueres, nihil ad cardinem causae, nec ad Augustinianae doctrinae summam.
Sed illud animadversione dignissimum, Iesuiticae causae defensores, Hallerium scilicet, & socios diser∣te in scriptis Romae oblatis esse testatos, nolle se gratiam sufficientem generalem adstruere, sed pror∣sus intactas relinquere has quaestiones, utrum Chri∣stus morte sua gratiam sufficientem infantibus, ob∣duratis, infidelibus, promeruerit. Sic enim loquun∣tur super quinta propositione in scripto Consultori∣bus oblato, quod tandem cum quibusdam aliis in Augustinianorum manus venit: Hoc sensu exami∣nata propositione, intactae relinquuntur difficultates quae occurrunt circa infantes sine baptismo decedentes, aut infideles, aut obduratos. Nam qui dicit Christum non pro solis praedestinatis esse mortuum, non dicit conse∣quenter pro quolibet reprobo in particulari mortuum esse: sed sufficit quod pro aliquibus saltem reprobis.
Atque haec de gratia generali, quatenus infide∣libus, obduratis, generatim conceditur, Augusti∣nianorum circumspectio fuit: sed aliter se gesse∣runt in asserenda eadem gratia respectu justorum. Multi enim gravissimique Doctores eam gratiam in infidelibus non admiserunt. At fidelibus eam prorsus negare, quod ad rem ipsam nemo potest, qui intelligat quid eo nomine Thomistae significant. Intelligunt enim motionem Spiritus Sancti, cujus instinctu volunt is imperfect as quasdam voluntares seu velleitates eliciat, quibus ita ad perfectiores a∣ctus disponatur, ut nisi ipsa resisteret, plenum illae gratiae effectum obtinerent. Resistit a••tem semper, inquiunt Thomistae, nisi voluntas ad perfecte con∣sentiendum ••fficaciter applicetur. Talem gratiam qui prorsus respuat, omnino non dicam Catholicus, sed sanus non sit, cum eam experiri quisque saepe potuerit.
Certum igitur talem gratiam admisisse Augusti∣nianos, quam tamen libentius inefficacem appella∣bant quam sufficientem, ut videre est in secunda Apologia Iansenii lib. 2. cap. 22. pag. 273. Ideo autem non appellabant sufficientem; quia eo nomi∣ne vulgus intelligit eam gratiam praeter quam nihil aliud praere quiritur ex parte Dei ad bene agendum & plene consentiendum: non quo negaverint un∣quam talem gratiam sensu Thomistico sufficientem dici posse. Quare Professor Sorbonicus D. de Sain∣te-Beuve, tametsi ut qui maxime Augustinianus, non dubitavit tamen hanc gratiam in justis, seclusa nominis ambiguitate, admi tere; Ejus verba de∣scribam, ne tu, mi Annate, causari possis, post Con∣stitutionem demum de hac gratia admittenda Au∣gustinianos cogitasse. Sic ergo ille in scriptis dicta∣tis anno 1651. disp. 5. a. 6.
Legitima est divisio gratiae voluntatis propriae sta∣tus naturae lapsae per Christum Dominum reparatae, in gratiam sufficientem & efficacem, si per gratiam sufficientem intellig••tur gratia parva, ea scilicet quae cum sit efficax ejus effectus ad quem proxime or∣dinatur, & quem Deus ABSOLUTA VOLUN∣TATE [audi absolutam voluntatem] intendit; non est tamen efficax ejus effectus quem Deus ab∣soluta voluntate non intendit, & ad quem ordina∣tur, quantum est de se [& antecedente si velis vo∣luntate] & si per gratiam efficaem intelligatur gratia magna, ea scilicet quae est efficax ultimi effectus, quem Deus absoluta sua voluntate inten∣dit. Sic gratia sufficiens ea est quae verbi gratia pa∣rit desideria parva; & parvam voluntatem conver∣sionis; efficax, quae convertit perfecte.
Probatur, quia legitima est divisio gratiae volun∣tatis status praesentis, in parvam & magnam. Au∣gustinus illam agnovit l. de gr. & lib. arb. c. 17. sen∣sit in sua conversione, expressit in confessionibus suis clarissime & eloquentissime. Haec autem quae