Page 197
SEd jurgiorum satis, mi Annate, praestat in con∣cordiam redire, condonatis injuriis. Vides de necessitante illa gratia nullum unquam Augustini discipulum cogitasse. Desine ergo in illo figmento concertationis causas quaerere. Et quando abjecta Molinianae indifferentiae Molinianae{que} gratiae defen∣sione, nullum tibi esse cum Thomistis certamen ag∣noscis, agnosce itidem nullū cum Augustinianis vel esse vel fuisse. Fratres in se pugnare, miserū est; sine causa pugnare, miserrimum. Nullam autem causam fuisse cur Augustinianis illos errores impingeretis, ita perspicue planum feci, ut id nec palam negare audeas, si quid eruditorum judicium vereris; nec tacitus apud te, si quid vereris conscientiam tuam. Saltem ergo convictus define, & hanc discordiae stammam qua sine causa flagrat Ecclesia, compone. Bono zelo fortasse nescio quam illam gratiae neces∣sitantis haeresim insecutus quibusdam videbere, si ea evanescente turbare desistas. At si postquam omnes insuperabili, indeclinabili, invicta gratia constantissime retenta, hanc tuam gratiam necessi∣tantem propalam exploserint, tamen haereseos for∣midines intentare non desistas: tunc vel caecis pate∣bit qui te spiritus agat, non eum pacis, sed discordiae; non veritatis, sed calumniae spiritum esse.