QUi vestram in calumniando audaciam igno∣ret, suspicetur necesse est, esse quosdam Hyperboreos Jansenistas, vulgo hominum igno∣tos, quorum nomina Romae detuleritis. Plane enim incredibile est vos iis qui vel in Gallia, vel in Belgio ac caeteris Europae locis versantur, tam inepta & absurda commenta affingere ausos, qualia his fictitiis Jansenistis ascribitis.
Agitur, haec vestra sunt atque Hallerii verba superius relata, de gratia efficaci; utrum scili∣cet necessitet absolute & antecedenter volunta∣tem, quod certe utrique, id est, Thomistae & Molinistae negant, & soli ADSTRUUNT JANSENISTAE. Et infra: Utrique conce∣dunt divinae gratiae humanam; voluntatem con∣sentire & dissentire posse: hoc IPSUM JAN∣SENISTAE NEGANT. Item: Exigitur ab ipsis ut fateantur QUOD NON sint hae∣retici qui dicunt liberum arbitrium per gratiam EFFICACEM MOTUM DISSENTI∣RE POSSE; & quod sensus divisus, quo id posse dicitur, non idem sit quod ex hy∣pothesi mutationis & subtractions gratiae, ita ut cum illa sit expedita ad dissentiendum po∣tentia.
Age dic, mi Pater, quinam sunt illi Janseni∣stae qui id negant vel negaverunt? Quibus in ur∣bibus, quibus in locis habitant? Quibus in libris id docuerunt? Quem testem adducis qui hoc de ip∣sis audierit?
De Jansenio non agitur, de quo in hac tota Disquisitione non disputo; quanquam ipsius sen∣tentia ex ejus locis tertia Disquis. adductis, item∣que ex toto cap. 4. lib. 8. de gratia Christi facile pervideri possit. Agitur de Augustini dis∣cipulis, in quos sub Jansenistarum nomine hanc calumniam contulistis; quam ergo in antecessum ex tot illorum locis art. 5. 6. & seq. allatis elisi. Hanc si Romae refellere potuissent Augustiniani Doctores, quis sociorum Doctorumve tuorum pudor? Quae angustiae fuissent? Quanta in illos summi Pontificis indignatio exarsisset, cum se tam aperte ab illis cognovisset illusum? Verum sedulo providistis, ut vobis haec objicere impune liceret; adversariis vestris haec non modo repellere, sed