Constat vero ex Jansenii doctrina, ex principiis toto isto libro tertio, & alibi, etiam justis quoties∣cunque transgrediuntur mandata Dei, deesse gra∣tiam, tum illam qua eadem implere possunt, tum istam qua auxilium ad praecepta implenda sufficiens impetrare queant. Hoc illi, qui de Jansenio nomi∣natim Romae agi non putabant, obiter tamen & quasi aliud agentes ita refellunt.
Imponunt gravissime Jansenio, nisi per auxili∣um sufficiens intelligant Molinisticum, quod re∣vera nunquam adesse in hoc statu docet Janseni∣us, quia per illud vera Christi gratia destruitur, & Pelagianus error restituitur. Nunquam vero dixit justos, quotiescunque transgrediuntur prae∣ceptum, nullam habere gratiam. In hac ipsa propositione de qua agitur, quaestio est de JUS∣TIS VOLENTIBUS UTIQUE PER GRATIAM ALIQUAM. Dicuntur enim volentes, imperfecte scilicet & invalide, per hanc parvam gratiam, ut docet S. Augustinus de grat. & lib. arb. in testimoniis quae Jansenius praecipue citat in locis ubi de propositione agit. Dum ergo dicit Jansenius non adesse gratiam qua possint praecepta implere, intellgit de gratia dante posse ita completum, ut det simul ipsum velle; sed non excludit aliam parvam gratiam. Legatur de gratia Salvatoris lib. 2. c. 27. lib. 4. c. 16. 17, 18. lib. 8. c. 2. & postea de adver∣sariorum fide judicetur. Hanc autem gratiam parvam non vocavit quidem gratiam sufficientem ad operandum, quia non existimavit illud auxili∣um ad aliquid sufficiens dici, praeter quod aliud auxilium necessarium est: sed reipsa gratiam suf∣ficientem sumptam pro parva & imperfecta, quae tanta non est, quanta sufficit ut volendo facia∣mus, sed quae sufficit ut imperfecte velimus, non solum non negavit, sed in locis citatis & ubique SICUT VERAM CHRISTI GRATI∣AM adstruxit.
En quid illi tum obiter de Jansenio quem nus∣quam alias nec in scrptis nec in orationibus suis appellaverunt. Ergo, mi Annate, & ante & post Constitutionem, & Romae & Parisiis de gra∣tia sufficiente justorum volentium tibi semper sa∣tisfecerunt Doctores Augustiniani. Non postulas Molinianam, concedunt Augustiniani Thomisticam. In hac includitur abstractiva illa tua gratia suffici∣ens, ut in specie genus, si sit aliquid; aut si ni∣hil est illa gratia sufficiens in abstracto, ut longe probabilius est, & si hanc negarent Augustiniani, mi Annate, nihil negarent.
Si nil Cinna petis, nil tibi Cinna nego.