Page 193
SI quis vincere velit mi Annate, ut tu certe volebas, nec ullum habeat adversarium, ut tibi, hac de gratia efficaci quaestione seposita nul∣lus erat, restat ut is ludicrum certamen instituat, ludicros fingat adversarios de quibus possit trium∣phare. Hanc tu viam, mi Pater, hanc tui Docto∣res arripuerunt, non enim alia supererat.
Pro veris Augustini discipulis, nescio quos a∣dorti sunt Jansenistas, qui nemini praeterquam ip∣sis visi, auditi, cogniti forent. His stramineis Jansenistis quae voluerunt commenta, quas li∣buit haereses tribuerunt. Joculare figmentum, & tantum ridendum, nisi haec ipsa crimina, has hae∣reses in Augustinianos Theologos, qui nunquam de his vel sommaverant, conferre voluissent. Illas igi∣tur fictitias haereses seu veras potius calumnias ope∣rae pretium est hic ex sociorum tuorum & illorum Doctorum quos tuis artibus instruxeras, scriptis explicari. Non enim aliunde, credo, erui possunt. Audiamus itaque Jesuiticos Doctores, suae cum mentitis illis Jansenistis contentionis summam ex∣ponentes.
In scripto de adjungendis Dominicanis instituto ita loquuntur:
Non agitur de modo rei in hac cau∣sa, sed de ipsa re. Non agitur de modo quo gratia efficax est, de quo Thomistas inter & Jesuitas controvertitur, sed de gratia ipsa sufficiente, quam tam hi quam illi admittunt; & de effica∣ci, utrum scilicet NECESSITET ABSO∣LUTE ET ANTECEDENTER VO∣LUNTATEM, quod certe utrique negant, & soli ADSTRUUNT JANSENISTAE (habes Jansenianam haeresim.) Non agitur de modo quo gratia cum libertate concilianda est: sed de libertate ipsa, quae revera per neces∣sitatem antecedentem destruitur. Ergo in hac causa nullo modo includitur CELEBRIS ILLA QUAESTIO DE AUXILIIS tam acriter olim sub Clemente VIII. & Pau∣lo V. Thomistas inter & Jesuitas agitata. Nem∣pe utrique concedunt divinae gratiae humanam voluntatem CONSENTIRE ET DIS∣SENTIRE POSSE. HOC IPSUM JANSENISTAE NEGANT. Igitur diversa causa est, nec quidquam ponderis ac∣cedet Jesuitarum hypothesi ex novo Pontificio decreto.
Item in scripto super quinta prop.
Qui hanc esse putant controversiam de Auxiliis ....... LATIUS ABERRANT QUAM TOTO CAELO. Nihil omnino illis exprobratur de quo Thomistae cum Jesuitis contenderent. Nihil exigitur quam quod fuerit concordissimo duorum illorum Or∣dinum consensu atque suffragiis constitutum; id est, quod possibilia sint Dei praecepta trans∣gressoribus; Quod detur Auxilium sufficiens atque internum, a quo homines dissentiunt; Quod indifferentia ad agendum & non agen∣dum, a libertate arbitrii quae requiritur ad me∣rendum & demerendum, SIT INSEPARA∣BILIS; Quod non sint haeretici qui dicunt libe••um arbitrium Deo moventi per GRA∣TIAM EFFICACEM, (nota efficacem) dissentire posse: Et quod sensus divisus quo id posse dicitur, non idem sit quod ex hypothesi mutationis & subtractionis gratiae, ita ut cum illa sit expedita ad dissentiendum potentia.
Observa, quaeso, mi Annate, quoties hic nomi∣ant vel tu vel isti Doctores, gratiam sufficien∣tem, possibilitatem; indifferentiam, haec omnia intelligi debere in abstracto; abstrahendo scili∣cet a notione Molinistica & Thomistica. His positis, pergamus, & nos in istis liberales expecta; imo tibi in expugnandis tuis illis Jansenistis fidissimos adjutores.