Page 192
NOn omnia sunt in astutia, mi Annate; habet illa suum modum, nec unquam praetergredi∣tur naturae fines. Hâc tua fucatâ cum Thomistis consensione nil fieri potuit solertius, fateor. Est tamen magnum in ea re vitium, non tuâ quidem culpâ, sed ipsius rei. Non ignoras, credo, axioma Geometris pariter ac Philosophis tritum: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. O si illud ex libris omnibus, vel potiùs è communi sensu de∣levisses! Nam velis nolis, unicum illud pronuncia∣tum omnes tibi machinas disturbabit.
Quo pacto, inquies? Audi, mi Pater? Habet hunc finem suscepta tibi cum Thomistis concordiae species, ut illorum auxilio fretus Augustinianos fa∣ciliùs expugnares. Sed frustra cum Thomistis coi∣tionem facis, si hâc cum illis coitione cum Augusti∣nianis pariter in gratiam rediisti, nec ullas tibi reli∣quisti certandi causas. Dicam planius. Cum eadem prorsus sit Thomistarum & Augustinianorum in illis 5 capitibus doctrina, non potuisti super illis cum Thomistis foedus inire, quin pariter cum Augusti∣nianis inieris. Nam quae naturâ eadem sunt, ut ea divellas, natura non patitur. Ergo ut te brevi constringam argumento: De possibilitate praecep∣torum, de gratia sufficiente justorum volentium & conantium, de indifferentia, de gratia necessitante, idem sentiunt prorsus Augustiniani atque Thomistae. Atqui cum Thomistis nulla tibi lis est, nec Romae fuit, ut tute confiteris. Ergo cum Augustinanis nulla est, nec fuit. Recurrit enim suprapositum axioma: Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. Id nobis paulo latiùs explicandum.