Page 190
SUperest modo una de necessitate pugna, ex gra∣tia item praedeterminante derivata. Hac posita quia semper consentit voluntas, in Thomistas isti∣us gratiae defensores acriter insurrexerunt Molinistae hoc argumento, quod refert Alvarez disp. 22. n. 5. Necessitas antecede s liberum consensum creatae vo∣luntatis, seu quae provenit ex causis prioribus, tollit libertatem. Sed necessi••as operandi habens ortum ex àbsoluto decreto voluntatis divinae praedeterminantis liberum arbitrium ad omnem suam actionem in parti∣culari, est necessitas ex causis prioribus proveniens. Ergo, &c.
Quid ad hoc Alvarez? distinguit duplicem sen∣sum necessitatis antecedentis, dicitque hoc nomine ab Anselmo, unde fluxit, non intellectam esse om∣nem necessitatem a priori, ut Molinistae opinantur, sed tantum necessitatem absolutam; atque adeo necessitatem quae provenit ex voluntate divina, ne∣gat esse antecedeutem, quia non est absoluta, sed condi∣tionata. Ʋoluntas enim divina non tollit contingenti∣am a rebus.
Respondet secundo, necessitatem ex suppositi∣one voluntatis divinae non esse necessitatem ante∣cedentem, sed potius consequentem causam rei. Licet enim antecedat causam creatam, non tamen antecedit causam primam simpliciter, quae est volun∣tas divina, quae magis influit in effectum quam cau∣sa secunda.
Vides igitur Alvarem ideo negasse antecedentem necessitatem inferri a gratia vel praemotione, quia hoc nomine intelligit vel necessitatem absolutam, vel necessitatem quae omnem causam rei antecedat. Iesuitis autem omnis necessitas a priori causa dici∣tur antecedens: ideo cum utrique dicitis necessita∣tem antecedentem destruere libertatem, non idem tamen dicitis, quia non idem intelligitis. Quaero igitur ut in aliis, cum tui Doctores Romae clamita∣bant necessitate antecedente perimi libertatem: quid illo nomine significarent? an quod Thomi∣stae, nempe necessitatem absolutam quae tollat con∣tingentiam? quid inde ad ipsos utilitatis redire possit? An quod Molinistae, nempe omnem necessi∣tatem a priori? Ergo illi omnibus Thomistis eversae libertatis crimen intendissent, quod sedulo semper caverunt. Neutram ergo proprie intellexerunt, sed quandam duntaxat in abstracto necessitatem ante∣cedentem impugnarunt. Verum ut magis hoc ab∣stractionum commmento fruare, juvat hic abstra∣ctivam illam compositionem, quo melius percipia∣tur, brevi tabella delineare.