SEquitur alia non levis inter Thomistas & Moli∣nistas pugna ex eodem praedeterminantis gratiae fonte profecta. Ex Thomistarum dogmatis, cum adest efficax praedeterminatio ad aliquem actum, fieri nequit ut voluntas in istum ad quem praemo∣vetur actum, non consentiat. Hinc illi conse∣quenter philosophantes negant, ad libertatem re∣qui i, ut positis omnibus ad agendum praerequisitis voluntas possit agere & non agere in sensu composi∣to, ita scilicet ut cum istis antecedenter praerequisitis possit componi tam actus quam carentia talis actus. Praemot••o enim, inquiunt, est unam ex anteceden∣t••r praerequisitis, cum qua tamen componi non po∣test carentia actus ad quem praemovet. Ergo alius∣modi indifferentiam admisere, quam indifferen∣tiam potentiae appellant, oppositam determinati∣oni naturali; hac fit ut quantacunque praemotione afficiatur voluntas, possit tamen agere, & non a∣gere in sensu diviso, qui quatenus compositus dici possit, supra diximus. Quia, inquiunt, tamet∣si non possit contingere ut voluntas non el••ciat actum illum ad quem a Deo praemovetur, retinet tamen illi∣us non eliciendi potentiam. Non enim potentia opponi∣tur actui contrar••o, sed tantum actus contrarius. Sed praestat hoc ex ipso Alvare condiscere.
Liberum arbitrium creatum, inquit. disp. 115. n 3. & 4. non solum antequam determinetur ad unum actum, sed etiam in ipso instanti in quo determinatur a Deo, & seipsum determinat ad eundem actum, simul habet potentiam qua potest libere producere actum contrarium, non tamen ha∣bet potentiam ad actum contrarium simul ha∣bendum. Nam duo actus contrarii simul in ea∣dem potentia esse non possunt, sed solum succes∣sive. Hinc habuit ortum illa distinctio commu∣niter a Theologis & Metaphysicis recepta, de si∣multate potentiae, & potentia simultatis. Est e∣nim in libero arbitrio simultas potentiae ad ope∣randum & non operandum. Nam per hoc quod operetur unum actum, non destruit liberam fa∣cultatem & potentiam quam habet ad operandum actum contrarium si velit, vel non operandum. Ad hoc igitur explicandum deservit illa distinctio sen∣sus compositi & divisi, qua utuntur communiter Doctores, ut disp. 25 visum est.
Notandum secundo, quod cum dicitur potenti∣am liberam esse, quae positis omnibus requisitis ad operandum, potest operari, etiam in sensu composito, hoc dupliciter intelligi potest. Pri∣mo ita ut compositio fiat inter praerequisita ad o∣perandum, & potentiam ipsam operandi & non operandi, & tunc sensus est quod potentia ad ope∣randum & non operandum stat simul in eodem subjecto cum antecedenter praerequisitis ad talem operationem; & hic sensus verissimus est, ut postea explicabimus.
Secundo modo potest intelligi, ita ut composi∣tio fiat inter antecedenter praerequisita etiam ex parte Dei ad operandum talem actum, & caren∣tiam talis actus, seu actum ipsum contrarium. Et tunc sensus est quod omnia praerequisita etiam ex parte Dei operandum talem actum particularem ad, & carentia ejusdem actus, seu actus contrarius possint esse, aut aliquando sint simul in eodem subjecto. In hoc ergo intendimus praedictam definitionem impugnare. Sic Alvarez, & cum eo Thomistae.
Imo quidam rigidiores definitionem vulgarem li∣bertatis, quia dicitur id demum esse liberum, quod positis omn••bus ad agendum praerequisitis, potest agere & non agere, funditus repudiant. Haec defini∣tio, inquit Lece ma disp. de Auxiliis, contra. 7. art. 1. neque apud Aristotelem neque apud S. Thomam, neque apud gravem auctorem nisi apud Al∣mainum & alios nominales invenitur.
Et ante Ledesmam Medina 1. 2. q. 10. art. 4. de Almaino loquens: Dat, inquit, definitionem li∣bertatis su liberi pro sua phantasia, d cens, quod ad libertatem sufficit ac requiritur, quod posi∣tis omnibus praeviis necessario requisitis ad agendum, sit in potestate voluntatis agere & non agere. Et paulo infra vocat definitionem libertatis ab Almaino co••fictam. Cum his Cabezudus praedictam definiti∣nem libertatis omnino negat, tract. de Auxil. q. 2. paulo ante finem, & Navarrettus tom. 2. contr. 12. S. 2.
Sed quidquid demum de illa sentiant, certum est omnes Thomistas indifferentiam illam in sensu composito, cum scilicet componitur actus dissen∣sus cum gratia efficaci, penitus rejicere, licet ali∣am admittunt, quam vocant indifferentiam poten∣tiae & sensus divisi.
Quid vos Molinistae? de ista indifferentia potentiae quid sentitis? Non aegre illam a Calvino admis∣sum iti, prorsusque ad libertatem requiri indiffe∣rentiam ad agendum & non agendum in sensu com∣sito, quo possit componi uterque actus cum poten∣tia. Sic tu in tractatu de scientia media, sic tecum caeteri Molinistae. Quo pacto igitur tu tam longe a Thomistis discrepans in indifferentiae notione, cum iis tamen super hoc capite foedus inibis? Rem conficient pacificae illae abstractiones. Ad liberta∣tem requiri quandam indifferentiam dixisti, dixe∣runt Jesuitici Doctores, sed cujusmodi esset ista indifferentia, non explicasti, nec illi item. Iam si te rogem, quam indifferentiam intellexeritis, nec Molinianam dices; quomodo enim illam, Tho∣mistarum, ut ubique fecistis, testimoniis confirmas∣setis? nec etiam Thomisticam; jam enim aperte Molina repudiatus foret. Ecquam igitur nisi gene∣ralem indifferentiam & abstractivam? Habes com∣positionis tuae super indifferentia subtilem ratio∣nem.