MActe abstractionibus, mi Annate, bellissi∣me enim procedunt. Ecce alia gravis Tho∣mistas inter & Molinistas de gratia sufficiente discor∣dia. Sufficientem gratiam admittunt Thomistae, quae producit actus quosdam imperfectos, & po∣testatem largitur ad perfectiores: Sed iidem do∣cent nunquam isti gratiae plene consentiri: i∣mo contingere non posse ut illi consentiatur sine efficaci.
Contra Molinistae gratiam admittunt versatilem, cui sine efficaci auxilio aliquando consentitur. Quid ages? quo te vertes? Molinianam adstruere tutum non erat; Thomisticam admittete alienum a rati∣onibus tuis. Quid igitur? Nec illam adstrues, nec istam, sed quandam gratiam sufficientem in abstra∣cto. Audi Sorbonicos Doctores a te eruditos in quodam brevi scripto super quinque propositioni∣bus, ubi pugnant; Justis volentibus & conantibus non deesse gratias sufficientes. At ne Molinani vi∣derentur, quod nescio quomodo semper probro∣sum est, illud adjungunt; Nota, per has voces, auxilii sufficientis, non intelligi gratiam illam versa∣tilem, quae modo effectum habet, modo non habet, quae a Multis Doctoribus Catholicis Refutatur: sed intelligi gratiam quae vere sufficiens sit, quocunque tandem modo: seu quae vere facultatem tribuat justo aut implendi praeceptum, aut petendi gratiam necessa∣riam ad illud implendum, ita ut per eam justus inex∣cusabilis reddatur, quando praeceptum transgreditur. Et in explicatione, 2. propos. Non hic agitur de gratia sufficiente versatili statuenda, quae modo effe∣ctum suum habeat, modo non habeat; sed tantum in genere quaeritur, utrum verum sit in statu natu∣rae lapsae nullam dari gratiam quae vere suffic••ens sit.
Dixeramne tibi Doctores tuos Romae sufficien∣tem gratiam in abstracto defendisse, & ne se cum