esse dogma gratiae efficacis. Hinc liber de Gratia victrice anno 1650. de hoc uno argumento conscriptus.
3. In praedicto sensu gratiae efficacis, propositi∣ones istas verissimas & orthodoxas esse contende∣runt: quod non est istas propositiones defendere, sed tantum dogma gratiae efficacis.
4. In multis aliis sensibus falsas erroneas, & haereticas esse confessi sunt, sed qui nemine susti∣nerentur.
5. Detexerunt artificium Molinistarum, ambi∣guam censuram obtinere molientium, quam de∣inde in Augustini doctrinam & efficacis gratiae dogma torquerent.
Postremo multis scriptis id ostendere labora∣runt, de aequivocis propositionibus sententiam ferri non oportere, priusquam evolutis illarum sensibus, in falsitatis damnatione veritas implicari non possit.
De Jansenio autem quid dixerint, constare po∣test tum ex variis scriptis tunc editis, tum ex subjuncto loco qui habetur in scripto cui titulus est:
Quinque propositionum de gratia; quas Faculta∣ti Theologicae Parisiensi M. Nicolaus Cornet subdole exhibuit 1 Julii 1649. vera & Ca∣tholico expositio juxta mentem discipulorum S. Augustini.
Has propositiones, inquiunt, esse ab libitum fictas tamdiu constabit, quamdiu ubi, & à quo ut jacent assertae sint, demonstratum non fuerit; quod à nemi∣ne hactenus nisi mendaciter praestitum est, nec prae∣stari potest. Quam periculosum autem, quam ini∣quum, quam inusitatum est, propositiones à nullo auctore assertas, à nullo auditas, ad libitum fictas, examini subjicere? Primam propositionem utcunque excipimus, quae iisdem quibus verbis in Iprensis Episcopi opere expressa, at tamen à praecedentibus & consequentibus verbis, quae apud Jansenium planum & rectum illius sensum declarant, dolose avulsa, sic exhibita est ut obscura & ambigua penitus perversae∣que interpretationi obnoxia videatur: proptereaque non sine arte & consilio dissimulatus est locus Iprensis Episcopi, ne scilicet quo sensu ibi asseritur & expo∣nitur, tota Augustiniana, hoc est, tota Catholica, tota non alio sensu, quam qui Gratiae per se effica∣cis ad singulos actus necessitatem exprimit defensa deprehenderetur. Posterius est, quod spectat ad harum propositionum sensum, scilicet aequivocas esse penitus & ambiguas omnes; proptereaque hinc rectae, inde perversae; hinc Catholicae, inde erroneae & hae∣reticae interpretationi obnoxias. Possunt enim ad gratiae victricis & per se efficacis, ad singulos piae voluntatis motus necessariae doctrinam singu∣lae revocari; nec alio quam gratiae istius per se efficacis sensu, aut ab Episcopo prensi, quantum ex ejus operis lectione innotescit, aut à quovis alio B. Augustini discipulo defensae sunt nunquam ab iis, ut jacent (id est in proprio significatu) as∣sertae, ut in libro de gratia Christi victrice satisfuse & perspicue demonstratur.
Sic Augustiniani loquebantur anno 1651. quo is libellus editus est, hoc est, duobus ante Constitutio∣nem annis. Unde patet quam audacter viris pri∣mariis imposuerint, qui hanc iis fabulam persuadere veriti non sunt: Ante Constitutionem editam, nec in Gallia, nec in Belgio dubitatum, quin quinque propositiones Jan senii essent. Dubitatum enim non est, quin quinque illae propositiones ad efficacem gratiam revocari possint: quod verum esse omnes agnoscunt. Sed secluso illo sensu, qui a Pontifice utique damnatus non est, cum a tota Ecclesia & ab ipso summo Pontifice quotidie probetur in Thomistis; in quocunque alio sensu apud Jan∣senium extare nunquam agnoverunt illius defen∣sores.