QUo pacto Romae inter se concordes reipsa Do∣ctores extiterint, & falso discordes existima∣ti sint qui Parisiis tam a criter inter se pugnaverant, hac quarta Disquisitione retegere, & in lucem pro∣mere consilium est; quia hujus ignoratio magnas huic toti negotio tenebras offundit.
Norunt omnes, quibus contentiones illae, quae quinque propositionum ortum antecesserunt, audi∣tae & perspecta sunt totam Augustinianos inter & Molinistas contentionum fuisse; Thomistasque in illa rixa nullatenus implicitos. Contendebant Augustiniani gratiam illam sufficientem Molinisti∣cam, quae nihil aliud requirit ex parte Dei ut in a∣ctam prodeat, merum Semipelagianismum esse. Contra Jesuitae & eorum gregales, nisi ejusmodi gratia versatilis & libero arbitrio subjecta sive ad o∣randum, sive ad agendum admitteretur, fatum induci, necessitatem invehi, desperationem ho∣minibus afferri, importunissime quiritabantur. Sae∣pe Moinius in Scholis Sorbonicis hoc uno discri∣mine Jansenium a Thomistis secrevit, quod Tho∣mistae duriores, horridiores, & adversus hostes suos minus tuti. Saepe de Hallerio multi audie∣runt: Si contentio fiat Jansenianae & Thomisticae opinionis, istam longe crudeliorem esse, quippe quae ad hominem innocentem acerba illa humanis sensibus gratuitae praedestinationis dogmata exten∣deret, quae tantum in hominibus lapsis Jansenius admittit.
Quid vos in scholis vestris Claromontanis? Nonne apperte praedeterminationem physicam Calvinismi insimulastis, ut propterea Sedis Apo∣stolicae Nuncius, ne Theses vestrae in quibus il∣lud erat expressum, publice sustinerentur, inhi∣buerit?
Quid tu ipse, mi Annate? Nonne cum in quo∣dam de scientia media libro Calvinistis Thomistas aequiparasses, ab Academia Tholozana censura in∣ustus es?
Quid Moinius? Nonne aliquot ante annis hanc Jansenii propositionem Romam miserat, in ejus censuram impetraret: Nullum jam dari hominibus lapsis adjutorium sufficiens juxta primum sensum, oc est, praeter quod nullum aliud ex parte Dei per mo∣dum principii necessarium est, ut homo velit, aut ope∣retur, quin simul efficax sit? Qui tum agebant ut haec propositio censura notaretur, quid aliud quam Molinianam gratiam Apostolicae Sedis judicio san ciri contendebant.
Ergo, mi Pater, si verum dicere velis, ante quin∣que propositionum exortum, de sola efficaci gratia & sufficiente Moliniana tota erat controversia. Augustiniani pro efficaci contra Molinianam grati∣am depugnabant. Vos cum vestris asseclis pro suf∣ficienti Moliniana contra efficacem.
Erat alia de Sancti Augustini auctoritate conten∣tio. Hujus doctrinam sartam tectam volebant ip∣sius discipuli; vos eam non obscure vellic aba∣tis.
Quid enim aliud tendebat vester Ex-Jesuita Cor∣netus cum anno 1649. quo Syndici officio funge∣batur, hanc conclusionem e thesibus jam impressis eradi jussit: Augustini doctrin m posse a quovis sine erroris periculo susti••e••i?
Quid Adamus ille vester concionator & scriptor, qui tunc temporis innumeris concidit conviciis S. Augustinum, tanquam obscutum, intricatum, & qui nimio Pelagianorum odio in Calvinismum im∣pegisset: a quo scilicet discedendum erat, ut veritas Catholica Pelagianos inter & Calvinistas interjecta retineretur.
Quid caeteri passim vestri Sodales, quibus id temporis hoc unum studio fuisse videtur, ut Au∣gustinum arroderent, ejusque auctoritatem eleva∣rent?