Page 169
DUram, mi Pater, cepi provinciam, qui te mo∣nere aggrediat in tanto tuo ac Societatis tuae plausu. Nihil enim monentibus inimicus, quam cupiditas felix, & opinione victoriae elatus animus. Sed tamen hac incommoda affectione tua non tar∣datus, peragam munus meum. Qui sibi uni pec∣cat, dimitti potest incastigatus. Tuae culpae, mi An∣nate, latius manant, eae praesertim quas in hac po∣strema scriptiuncula admisisti. Patere igitur in viam te molliter reduci vel invitum, ut quos tecum in er∣rorem abripis, vel tecum, vel sine te ad saniora judicia revocentur. In hac controversia tu mihi summus eris testis, tu praecipuus judex. Ita si te te∣ste, te judice, causa cecideris, de nullo habebis ni∣si de te queri. Quin etiam hoc tibi tribuendum duxi, ut errata tua Latine potius quam Gallice retegerem, quod major tibi hujus linguae facultas sit ad respon∣sandum. Sic enim habeto, me quidem nihil magis optare, quam ut meis monitis perniciosissimum tur∣bandae Ecclesiae consilium deponas: hoc dempto, nihil malle, quam ut saltem ad respondendum te accingas. Nam id te facere non posse certo scio, quin causae tuae iniquitatem omnium oculis subjici∣as. Atque adeo non ut te pungam, sed ut vehe∣mentius extimulem, liberius indicabo quid sit in quo te incusem.
Imprudentius aio a te factum esse, mi Annate, quod huic tanto Molinistarum triumpho despicatis∣simam quandam schedulam antevertisti, tam apertis fallaciis scatentem, ut victoriam tuam plus labefa∣factet, quam ulla cujusquam impugnatio. Haec pa∣lam demonstrari non erit inutile, ut Societas tua ali∣um sibi provideat defensorem, aut tu certe aliam defensionem.
MAle collineat qui in adversam scopo partem jaculatur. Male partes Oratoris implet, qui quod astruere nititur destruit. De te fabula narra∣tur, mi Annate: nihil enim minus efficis, quam quod effectum vis. Nempe hoc tibi propositum est in illa scriptiuncula tua, ut eos quos Iansenistas vo∣cas, haereticos doceas. At ipsos nemo clarius quam tu Catholicos probavit. Miraberis quae dicam. Non jam ad Episcopos, non ad summum Pontificem pro∣vocamus, quando ne ad illos aspirent voces nostrae, Jesuitarum gratia praepedit. Te, te appellamus, mi Annate: tuo judicio stabimus, &, quae nobis causae nostrae fiducia est, tuo judicio vincemus. Age igi∣tur, mi Pater, supremum te judicem finge, nos hu∣miles & demissi sic fidem tibi nostram purgamus.
CAlumniis impetimur a Societate tua, Pater Annate. Ridiculi nobis errotes imponuntur, de quibus cogitavimus nunquam. Sed ad eos amo∣vendos sufficit sententiam nostram hoc unico argu∣mento vindicare. Gratiae efficacis ad omnes pieta∣tis actus necessariae dogma summus Pontifex Catho∣licum agnoscit, omnes per orbem Episcopi, om∣nes Universitates, imo tu ipse. Atqui hoc unum dogma circa quinque propositiones tuemur, & nul∣lum aliud. Igitur & circa propositiones, summi Pontificis, Episcoporum, Universitatum, tuo deni∣que judicio Catholice sentimus. Nec premere ul∣lum potest non damnatus expresse Jansenius. Aut enim ille nihil aliud habet circa istas propositiones praeter hoc dogma, & sic caret errore: aut aliquid a∣liud, & sic defensoribus caret. Utrum autem habe∣at, necne, ita manifesta quaestio facti est, ut eam ad fidem pertinere ne fingere quidem possis. Brevissi∣me dicam. Quem tu sensum Jansenii esse putas, nos damnamus: quem nos sensum Jansenii esse putamus, ne tu quidem damnare ausis. Habes orati∣onis nostrae summam. Nos judicium tuum expecta∣mus. Illud vero his verbis gravibus sane ac luculen∣tis exponis.
GRatia efficax (inquis in postremo tuo libello p. 21. & 22.) cuplici modo defendi potest, quo∣rum ille haereticus est, haereticis principiis nixus; alter orthodoxus, sancitis auctoritate Conciliorum principiis suffultus. Primum sequitur Calvinus, & ideo haereticus est. Catholici Doctores, Thomi∣stae, Scotistae, Sorbonistae, Iesuitae de secundo con∣sentiunt, & propterea, variis licet concertationi∣bus distracti, tamen in eadem & indivulsa Ecclesiae communione permanent. Ergo ut explores, an Iansenius defendendae gratiae efficacis professione sit immunis, illud indagandum, quo pacto ipsam defendat, tanquam Calvinus, antanquam Catho∣lici Doctores.
Hactenus, mi Pater, bellissime principia posu∣isti. Itaque nos hic tibi nihil omnino refragantes ha∣bebis. Perge igitur.
CAlvinus ita gratiam efficacem defendit, ut ab il∣la nullam aliam nobis relinqui libertatem putet, nisi eam quae dicitur a coactione; caeterum ab ista gra∣tia agendi necessitatem imponi, quae potestatem aufe∣rat resistendi quamdiu gratia perseverat.
HAec paulisper, quaesumus, subsiste, mi An∣nate, & nobis expedi quo pacto quis hunc a se