Page 176
ESt aliud, mi Pater, quod valde in illo tuo in∣lice eruditi homines reprehendunt; infirma scilicet & imbellis argumentandi ratio: nam si quis illud omne quod postulas tibi concedat, nihil ta∣men omnino promoveris. Acc modari, inquis, po••est damnata ••um propositionum significatus certis, ill••s Jansenii locis. M••lti negant. Sed quid tum, mi Pater? Accommodati potesi Arianorum haere∣sis his Scriptura verbis: Pater major me est. Ergo revera illa Scripturae verba continent Arianam hae∣resim. Accommodari potest sensus secunda pro∣positionis damnatae, Gratiae interiori nunquam re∣sistitur, his verbis S. Augustini, Gratia Christi a nullo duro corde respuitur, quia ideo tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Ergo accomodandus. Sen∣tisne quam ista male colligantur? Nihil igitur ha∣beres, etiamsi illud impetrasses, istis Jansenii ver∣bis damnatarum propositionum sensum accommo∣dari posse. Illud, illud, mi Annate, probandum est, hunc damnatum sensum verbis illis suis a Janse∣mo accommodatum esse Quis enim scriptor Catho∣licus tam accurate locutus est, ut nonnunquam ip∣sius verbis non perversus aliquis sensus affingi possit?
Exemplo eritille locus Jansenii, quem ut quartae propositioni consentaneum affers, ex tom. 1. l. 8. c. 6. In hoc ergo, inquit, propr••e Massiliensium er∣ror situs est, quod aliquid primaevae libertatis reliquum putarent, qua sicut Adam, si voluisset, p••terat perseveranter operari bonum ita la sus homo saltem credere p sset si vellet; neuter tamen absque interio∣ris gratiae adjutorio, cujus usus vel abusus relictus es∣set in un uscujusque arbitrio & potestate. Huic tu loco sensum quartae propositionis aptas, nempe Calvinianum, quasi Jansenius hic dicere voluerit, Semipelagianos ideo fuisse haereticos, quod gratiam talem••sse vellent, cui possit humana voluntas resiste∣re vel obtemperare: Fatentur, mi Annate, adver∣sarii tui, omni gratiae resisti & obtemperari posse, sive illa fit efficax, sive inefficax. Efficaci enim semper obtemperatur, & nihilominus semper re∣sisti potest: inefficaci contra, cum sola est, sem∣per resistitur, semper obtemperari potest. Hoc si neget Jansenius, errat. Sed unde concludis hoc ab ipso Jansenio negatum? Potest, inquis, illius verbis accommodari sensus Calvinianus. At po∣test etiam accommodari sensus Catholicus, nempe gratiae usum vel abusum non esse voluntati Moli∣niano modo subjectum: ita ut eadem gratia pro solo nutu voluntatis modo inefficax sit, modo efficax sine ulla alia Dei ope. Hic sensus, mi Annate, ita Ca∣tholicus est, ut contrarium Semipelagiani erro∣ris damnaverit tota Congregatio de Auxiliis in tuo Molina.
Haec propositio, inquit, & doctrina Patris Molinae, quatenus d cet efficaciam auxilii divini pend••re ab ef∣fectu & libertate arbitrii humani, non autem ab ipso auxilio prout a Deo venit, & ex modo motionis divinae, videtur tradita a Semipelagianis, ut licet videre in Epistola S. Hilarii ad ••. Augustinum: asseri∣tur autem a Molina contra expressam sententiam. S. Augustini lib. de corr. & grat.
Demus, mi Pater, utrumque sensum admittere verba Jansenii. Sint ergo haeretica si cum Calvino potentiam dissentiendi negent: sed Catholica erunt si cum Congregatione de Auxiliis Molinisticam gratiam Semipelagiani erroris accusent. At tu cur tuo jure in pejorem partem accipis? Cur ad Calvi∣ni sensum detorques? Debueras ergo aliqua loca proferre, ex quibus constaret Jansenium haec ver∣ba Calviniano sensu usurpasse. Nihil enim certius hoc principio: Ex solis verbis quae duplicem sensum habere possunt, quorum alter verus sit, alter falsus, constare non potest, malo illa sensu accipienda.
Disce igitur••, mi Pater, accuratioris dialecticae leges. Si velis hunc locum quem profers, haereti∣cum probare, alia conquire, quibus doceas non solum hic Molinam rejectum esse a Jansenio, sed Calvini errorem comprobatum, quod ex solis illis locis, ut multum, ambiguis nunquam elicies. Om∣nino enim in Semipelagianis solum videtur culpare Molinismum, ut cum tom. 3. lib. 3. c. 1. consti∣tuta Molinianae gratiae notione, in eo praecise quod nullum aliud Dei auxilium requirat, sic deinceps Se∣mipelagianorum exprimit errorem: Pro scripti sunt Massil••enses non aliam ob causam nisi quia tale auxi∣lium homini sufficere putarent, adeoque Nullum ali∣ud adjutorium ad credendum actu ex parte Dei esse necessarium.