FRustra igitur, mi Pater, ad aequivalentes pro∣positiones confugis, omissis illis totidem verbis, quae nobis representare debebas. Verum in his quo∣que, ne quid gravius dicam, parum felix es. Pri∣mum enim illud explicare decuerat, quod multos diu torsit, & etiamnum torquet. Si revera in Jan∣senio erant propositiones damnatis aequivalentes, cur non illae potius Jansenii verbis expressae sum∣mo Pontifici oblatae sunt? Expediendum tibi ante omnina fuerat, mi Annate, intricatum istius consi∣lii mysterium.
Sed quae tandem sunt illae tuae propositiones ae∣quivalentes? Vagae, incertae, volaticae, sine certa sede ac domicilio: novae singulis annis priscis exclusis sese ostentant, mox, quasi partibus suis peractis, e proscenio se subtrahunt, & aliis locum dant. Itaque, mi Annate, anno 1654. alias plane propositiones aequivalentes attulisti, his depulsus ad alias nunc confug••s. Verum, ut tunc tibi me non de∣buisse credere res ipsa docuit, sic nihil satis firmum video, cur tibi nunc credam. Quid si enim ad duos annos alia loca Jansenii proferas, an tunc quo que tecum sententia mutanda erit? Non omnibus, mi Annate, tam mobile ac desultorium jud cium con∣tigit. Propria haec virtus tua, quam tibi non invide∣mus. Praestat ergo diutius expectare dum in certis Jansenii locis constiteris: nec tu nobis hanc dilatio∣nem denegare potes.