QUaeso igitur, Pater Annate, hunc laborem sus∣cipe, ut aliquo discrimine hanc Jansenii do∣ctrinam a vulgari Thomistarum mente secernas. Id enim perdifficile videtur. Quid enim aliud Jansenius, quam quod Alvarez his verbis disp. 115. n. 3. & 4.
Potentia ad unum actum non repug∣nat potentiae ad actum contrarium, nec etiam re∣pugnat actui contrario? Actus autem contrarii rep•…•…nant inter se in eodem subjecto. Et infra: No ••andum secundo, quod cum dicitur potentiam liberam esse, quae, positis omnibus requisitis ad operandum potest operari & non operari, etiam in sensu composito, hoc dupliciter intelligi po∣test: primo, ut compositio fiat inter praerequisita ad operandum, & potentiam operandi & non operandi; & tunc sensus est, quod potentia ad operandum & non operandnm stat simul in eo∣dem subjecto cum antecedenter praerequisitis ad talem operationem; & hic sensus verissimus est. Secundo modo potest intelligi, ita ut compositio fiat inter antecedenter praerequisita ad operandum talem actum, & carentiam talis a∣ctus, & tunc sensus est, quod omnia praerequi∣sita, etam ex parte Dei, ad operandum talem actum particularem, & carentia ejusdem actus, seu actus contrarius, possint esse aut aliquando sint simul in eodem subjecto. In hoc sensu in∣tendimus praedictam definitionem impugnare. Et disp. 92. cum Molinistarum sententiam sic expres∣sisset, Quidam dixerunt, quod stante in homine quocunque auxilio praevenientis gratiae secundum omnem realem virtutem & perfectionem quam habet ut venit a Deo, possit etiam in sensu com∣posito dissentire & non converti. Mox num. 4. subjicit: Contraria sententia vera est, & de men∣te Sancti Thomae, omniumque Doctorum quos supra adduximus. Idemque disp. 74. num. 6. Liberum arbitrium motum a Deo auxilio effi∣caci, non potest illi dissentire in sensu composito, sed in sensu diviso, ut inferius patebit. Sequere∣tur enim quod voluntas Dei esset inefficax, & im∣pedibilis per hominis voluntatem: quod, ut Au∣gustinus dicit, & nos supra ostendimus, est im∣possible.Vides, mi Pater, non levibus causis adductos fuisse, qui cum Patre Palavicino sense∣runt, nihil ab Alvare circa quinque propositiones discrepare Jansenium. Tu tamen, ut ingeniosus •…•…, quaedam certe discrimina deteges, ut nullus jam scrupulus a damnando Jansenio quemquam retrahat.