Page 174
MAgnum postulas ut Jansenium Calvino suc∣cinere fateamur. Ego contra, levem hanc operam a te exigo, ut patienter auscultes, cur hoc creditu valde sit arduum. Difficile est enim, mi Pater, Catholico Antistiti eam sententiam tribuere q••am expresse damnat & rejiicit. Ubinam, inquis, id facit Jansenius? Tom. 3. mi Annate, lib. 8. cap. 21. Haec sunt, inquit, quae Ecclesia in Calvino, quantum ad hanc materiam gratiae & liberi arbitrii, improbavit. Primum est, quod Calvinus negat esse in homine boni & mali electionem, &c. Secun∣dum est, quod Calvinus doceat gratiam ita movere hominem ut non sit ei liberum resistere. Sic enim lo∣quitur: Ʋoluntatem Deus movet, non qualiter mul∣tis seculis traditum est & creditum, ut nostrae postea sit electionis motioni aut obtemperare aut refragari. Augustino vero Dominus ita movet voluntatem, ut quamvis infallibiliter convertatur & operetur, possit tamen motioni Dei refragari aut obtemperare, seu, ut Concilium Tridentinum loquitur, illi dissentire si velit. Potentia quippe dissentiendi non repugnat actuali gratiae motioni & consensui, quamvis fieri nequeat ut actu∣alis dissensus cum actuali Dei motione jungatur. Ecce Calvini dogma expresse damnatum, ut Ecclesiae & Augustino contrarium. Ecce sub actuali gratia per∣manentem dissentiendi potestatem.