EX his similiter corruit aliud tuum, in quo non mediocriter tibi places, argumentum, seu ve∣rius sophisma.
Quinque propositiones, inquis, in sensu legitimo a quibusdam doctoribus defensae sunt: at damnatae sunt in sensu legitimo: ergo damnatae sunt eo sensu, quo defensae ab il∣lis sunt.Hic etiam legitimi sensus aequivocatione nos illudis; nec aliter argumentaris, quam si quis ita concluderet: Legitimum Honorii sensum dam∣navit sexta Synodus: at legitimum Honorii sensum tuetur Bellarminus: ergo sexta Synodus damnavit sensum quem tuetur Bellarminus: ergo Bellarmi∣nus haereticus est. Siccine, mi Pater, in Dialecticis operam tuam diutinam consumpsisti, ut adhuc isti∣us argumenti vitium non percipias, nec intelligas in sensus legitimi voce latere fallaciam? Alius enim prorsus legitimus sensus, quem Pontifex damna∣vit; alius legitimus sensus, quem illi defenderunt. Quis enim ille sensus ab illis Doctoribus propugna∣tus? Audiamus te ipsum corum verba referentem:
Auctor, inquis, libri de gratia victrice ait, propo∣sitiones esse veras, & maxime Catholicas in sensu gratiae efficacis, atque hoc solum sensu a Iansenio defendi.Ecce quid sit ille sensus legitimus, do∣ctrina nempe de gratia efficaci, quam tu veram & orthodoxam sateris. Hanc illi in quinque propositi∣ones includi posse existimarunt. Nec soli, mi An∣nate, ita senserunt. Praecip•…•… Consultoribus idem quod illi censuerant; nec t•…•…en Calviniani erant, aut ulla sinistra unquam opinione aspersi sunt. Con∣tra Consultores alii numero plures sensum legiti∣mum propositionum a gratia efficaci plane segrega∣tum esse contenderunt. His assensus est summus Pontifex, ipsi orbis Christianus. Quid sequitur? Nempe hoc unum; gratiae efficacis doctrinam in sensu propositionum includi non debere, omnino∣que sentiendum, hunc gratiae efficacis sensum non esse legitimum quinque propositionum sensum. Quod illo argumento tuo bene convincitur. Sum∣mus Pontifex non damnavit gratiae efficacis doctri∣nam. At damnavit sensum legitimum quinque pro∣positionum. Ergo doctrina gratiae efficacis non est sensus legitimus quinque propositionum. At sensus ille quem Doctores tuebantur, nihil aliud erat quam doctrina efficacis gratiae. Igitur sensus illorum a summo Pontifice damnatus non est. Hoc solum er∣go ipsis exprobrare potes, sensum illum, quem le∣gitimum dixere, sententia summi Pontificis ille∣gitimum & alienum a propositionibus esse judica∣tum. Quod honori & reverentiae summi Pontificis facile dabunt.