HIc merito quaeri potest, utrum sensus ille quem Catholicum esse constat, quemque Iansenia∣num etiam ostendimus, sit verus & proprius primae propositionis in se spectatae sensus? Respondeo non esse proprium, & facile probo. Nam primo vox justis, cum sit indefinita, potius universaliter sumi debet, quam particulariter. Ut enim bene notat Franciscus Amicus Iesuita, t. 8. disp. 3. n. 67. Ʋerba indefinita in mat ria doctrinali accip••untur u∣niversal ter, sicut istam propositionem, Planetae non nisi a Sole lucent, nemo aliter interpretatur, nisi omnes Planetas a Sole luccre.
Secundo, vox conantibus & volentibus, significat potius plenam voluntatem, quam velleitatem quandam, quae non est simpliciter voluntas, ut ait S. Thomas 1 part. quaest 19. art. 5. deinde sig∣nificat potius voluntatem sine renisu, quam vo∣luntatem cui validior voluntas resistit. Quod e∣nim ita volumus, magis nolle dicimur quam velle.
Tertio, vox impossibile, magis significat impos∣sibilitatem absolutam, quam secundum quid. Nam, ut ait S. Thomas 1. part. quest. 62: art. 2 ad 2. Im∣p ssibile proprie significat id ad quod nullo modo perve∣nire possumus, ne quidem cum alterius auxilio. Magis etiam proprie significat impotentiam involuntari∣am, quam voluntariam. Quod enim fit cum vo∣lumus, cum eo ipso sit in potestate nostra, proprie impossibile dici non debet. Et, cum loquatur pro∣positio de justis volentibus qui non posse dicuntur, omnino significare videtur impotentiam non vo∣luntariam.
Quarto, gratia cum sit nomen generis, magis proprie significat quamcumque gratiam, quam gra∣tiam efficacem agendi.
Fatendum est igitur, propositionem in se spe∣ctatam, & in proprio ac rigoroso sensu, ut lo∣quuntur Romani Consultores, non unam, sed multas haereses complecti. At Iansenii locum, ex quo illus propositionis verba revulsa sunt, mi∣nime in isto proprio & rigoroso sensu intelligi jam demonstravimus; sed in alio sensu improprio quidem, tralatitio, & catachrestico, si verha seorsim spectes; & tamen juxta notiones ab ipso constitu∣tas legitimo & maxime Catholico. Non ergo po∣test ille haereseos accusari; & multo minus illi, qui ejus sensum tuentur: nam illi his vocibus nec usi sunt unquam nec utentur.