NIhil est quod hic divinationibus indulgeamus; omnem enim dobitationem praecidit Janseni∣us his verbis tom. 3. lib. 3. cap. 1 Ʋocamus inquit, illam sufficientem gratiam seu suffici∣entem sufficiens adjutorium, praeter quod nihil aliud ex parte Dei per modum principii necessarium est, ut homo velit aut operetur; sic enim a multis recentioribus & vulgo fere acc••pi solet. Ecce a∣pertissime testatur solam se Molinianam intelli∣gere.
Nunc vide de Thomistica quid sentiat: Quod si vero sic accipiatur ut sufficiens d••catur, sicut a qui. busdam d••citur, quod satis est ut homo dicatur posse operari, quamvis aliud necessarium sit ut de facto o∣peretur; de hujusmodi sufficienti gratia non est h••c nostra controversia. Talem enim sufficientem fortasse non difficulter Augustinus admitteret, quamvis e∣am esse veram Christi gratiam, de qua questio est, pernegaret. Quod idem disertis verbis de gratia sufficiente habet Alvarez disp. 92. n. 2.
Quoties igitur negat Jansenius gratiam imper∣fectae voluntatis esse sufficientem; idem est ac si di∣ceret non esse Moliniano modo sufficientem; non esse ita sufficientem ut nihil aliud requiratur. At quin sufficiens sit Thomistico sensu, nec negavit unquam, nec negare potuit.
Ex his omnibus liquet, haec verba, conantibus & volentibus, sic interpretanda esse, conantibus & volentibus per gratiam Thomistico sensu suf∣ficientem, & ei resistentibus & ideo infideliter co∣nantibus.