AUctoris sensus ex verbis eruitur; nam verbo∣rum ea vis est, ut animi cogitationes expri∣mant. At quia verba nonnunquam varios intelle∣ctus habent, hinc ex circumjectis saepe ad certam notionem alliganda sunt. Quod si quis Scriptor verborum suorum vim ipse exposuetit, tunc illo sensu semper intelligi in decursu operis debent; & quoties id verbum occurit, ipsa notio in mente sub∣stituenda. Viderunt hoc Geometrae, in veritate rimanda omnium sagacissimi. Hinc ad vitandos ae∣quivocationis errores, verba in primis ipsa defini∣unt: constituta autem apud illos alicujus vocis no∣tione, qui de sensu ejus adhuc dubitet, aut illam ex vulgi more, non ex ipsa definitione interpretatur, merito ab ominibus ridetur.
Nusquam autem hujus instituti major necessitas extitit, quam in hac controversia de sensu Janse∣nii. Nam quinque propositionum prima, cujus unius voces apud Jansenium reperiuntur, tam vagos habet significatus, ut nisi illam ad certam no∣tionem revocaveris, nihil certi de sensu ipsius possis constituete.
Primo enim vox justis, aut de omnibus, aut de quibusdam, aut indefinite accipitur.
Voces illae, conantibus & v l••ntibus, aut de conantibus per naturam, aut de conantibus pet gratiam. Rursus de conantibus per gratiam, aut sufficientem, aut efficacem, aut Molinianam: de conantibus per gratiam cui consentiunt, aut de co∣nantibus per gratiam cui renituntur; id est, de co∣nantibus fideliter aut infideliter.
Praesentes vires intelliguntur aut actuales, aut habituales; naturales, aut supernaturales; com∣paratae ad vires hujus vitae, aut ad vires alterius vitae.
Vox impossibilia, significat impossibilitatem ab∣solutam, aut secundum quid; voluntariam, aut involuntariam: negat vel potentiam in actu pri∣mo, vel tantum potentiam in actu secundo; vel removet potestatem omnem, vel tantum com∣pletam, perfectam, sufficientem. Rursum po∣tentia completa, proxima, &c. duos habet signi∣catus, ut notat Alvarez: apud Molinianos significat potentiam cui nihil deest; apud Thomistas etiam il∣lam, cui deest adhuc aliquid necessarium, nempe gratia efficax.