OMnibus retro seculis nihil fortasse ejus∣modi visum aut auditum, quale his no∣stris remporibus cernere est. Sollicitan∣tur omnes & Ecclesiae & seculi potestates, ar∣mantur concionatores, populi concitantur, ad ex∣tinguendum nescio cujus novae latentis, ut aiunt, haeresis incendium. Periclitari dicitur res Christi∣ana, nisi gliscenti malo mature occurratur. Rem totam proprius inspice, nec vanis rumoribus, sed fidelibus oculis crede•• nec haereseos, nec periculi umbram aut somnium reperies.
Id quoniam ostendi mirifice pertinet ad concili∣andam Ecclesiae pacem, hac scriptione breviter, at, ni sallor, invicte demonstrabitur, nullam in Ecclesia haeresim, nullos haereticos esse, ut ex om∣nibus constet non tam hanc schismatis & haereseos flammam este, quam occultae malevolentiae & pri∣vati odii fumum: quem omnibus, ac praesertim Ecclesiae rectoribus, offundere nituntur homines sibi male conscii, nec obscuris de causis exulcerati, ut in hac omnium rerum caligine suis interim cupidi∣tatibus serviant.
Quod proposui, sic efficio. Nulla haeresis sine haeretico dogmate. Nulli haeretici sine pertinacia in damnato dogmate defendendo. Neutrum est in Ec∣clesia. Igitur nec haeresis in Ecclesia, nec haere∣tici.
Singulas partes separatim exequemur, ac pri∣mum de haeretico dogmate.
OMnes de gratia controversiae ad quinque propo∣sitiones jam redierunt. Nam caetera omnia citra fidei dispendium libere defendi jam ipsi adver∣sarii consentiunt. Ergo aut ibi haeresis sita, aut nusquam. At non ibi esse facile convincitur. Om∣nes enim ad unum Catholici istas propositiones proscribunt, & quidem in proprio verborum sensu: ubinam igitur haeresis? Confectam quaestionem diceres, nisi adversariorum calliditas novas rursum lites serere instituisset. Non satis aiunt esse ad de∣clinandam haeresim, si propositiones damnentur in proprio sensu, nisi etiam damnentur in Janseniano. Ad hunc finem decretum quoddam ab Episcopis Galliae expresserunt Annati sui operâ Jesuitae, quo jubentur omnes Theologi propositiones in Janse∣niano sensu damnare. Hoc qui renuat, quod multi faciunt, illico hoc Annatino argumento feritur: Jansenianus sensus ab Episcopis ut haereticus pro∣scribitur. Defendis sensum Jansenit. Ergo defen∣dis haereticum sensum. Ergo es haereticus. Hoc sophismate, minis & terroribus ar mato, omnes jam Molinismi vires continentur. Ex illo novam Jansenianam illam haeresim eruunt. Hoc igitur accuratius excutiendum, dissolvendum, obteren∣dum est, quo simul fictitiae haereseos terriculum e∣vanescat.
SI quis Bellarminum & Baronium Cardinales hoc argumento propter desensum Honorii summi Pontificis sensum, Monothelitanae haereseos ageret reos: Sexta Synodus oecumenica, item duae se∣quentes, ac duo summi Pontifices, Honorii Epi∣stolas & sensum utique damnarunt haereseos Mo∣nothelitanae. Vos defenditis sensum Honorii. Ergo Monothelitanae haereseos crimen suscipitis. Quaero quo pacto tanti viri a tam foedo & tam a∣perte falso crimine eximendi sint? Nimirum dete∣gendo argumenti vitio, quod constat quatuor ter∣minis, & sub Honorii sensu aequivocationem & fal∣laciam tegit.
Damnavit sensum Honorii sexta Synodus. Sen∣sum Honorii defendunt Bellarminus & Baronius. Sed non eundem sensum illa damnavit, isti defen∣dunt. Monothelitarum sensum in epistolis Hono∣rii esse credidit sexta Synodus, & ideo damna∣vit. At easdem epistolas Catholico sensu inter∣pretantur illustrissimi Cardinales, & ideo defen∣dunt. Non ergo Synodo adversantur in quaesti∣one juris, sed tantum in facto, id est, literarum Ho∣norii interpretatione.
Omnino duplici ratione hominis etiam ab Eccle∣sia damnati sensus defendi potest. Primo, ut ille