DVplex gratiae interioris actualis genus a Janse∣nio admissam existimamus: alia enim efficax apud illum, alia inefficax. Prima illa est, quam Thomistae simpliciter efficacem vocant: huic sem∣per resisti potest, nunquam reipsa resistitur. In∣efficax gratia eadem prorsus est atque ea, quam Thomistae modo sufficientem vocant, modo exci∣tantem. Haec tribuit posse & vires ad alium effe∣ctum quem non habet, non tamen ita validas ut efficaci gratia ad bene operandum nihil egeant. Illi gratiae vere resistitur in eo effectu quem posset habere, si voluntas plene consentiret; imo nun∣quam isti gratiae non resistitur, nisi cum efficax & praedeterminans gratia illi adjungitur.
Sed quamvis ista gratia sit inefficax respectu boni operis ad quod ex natura sua tendit, & ad quod im∣plendum voluntatem excitat & roborat; alio ta∣men sensu est efficax secundum quid; quia semper actus illos imperfectos producit ad quos ex decreto absoluto divinae voluntatis ordinatur. Atque ita generatim omnis Christi gratia efficax dici potest; quia semper id efficit quod Deus absolute fieri de∣crevit.
Quid haec doctrina a vulgari doctrina Thomista∣rum discrepet, omnino ignorare nos fatemur. Quare cum nihil laesam constet ab Episcopis Tho∣mistarum sententiam, certum est etiam hanc, quam Jansenianam esse credimus, nullo modo ab ipsis vio∣latam.
Ergo ex Jansenio, prout a nobis intelligitur, a∣li••ui gratiae interiori verissime resistitur, sed non ita ut Molinistae docent, quasi eidem gratiae nunc resistatur, nunc non resistatur pro solo flexu vo∣luntatis.