QVid Episcopi sensus Janseniani nomine intel∣lexerint, haud facile conjici potest: nunquam enim illum explicarunt. Tam varie autem adhuc illum interpretati sunt qui adversus ipsum scripsere, ut vix cuos reperias in eodem sensu congruentes. Prorsus enim quemlibet sensum Jansenio licet af∣fingere, dummodo insulsum aliquem errorem con∣tineat. Itemque quamlibet sententiam licet de∣fendere, dummodo Jansenium verbo renus repu∣dies. Quid ergo, inquam, Episcopi senserint, incertum est; illud certum & indubitatum, nus∣quam illis in mente fuisse damnare eam sententiam, qua contineri sensum Jansenii arbitrantur qui ejus damnationi non consentiunt. Tota res sola expo∣sitione indiget illius doctrinae quam isti esse Ca∣tholicam certo sciunt, & Jansenianam etiam esse putanr. Videant vel infensissimi adversarii quid in ea reprehendere habeant.
Sic igitur existimant illi, totam Jansenii doctri∣nam circa quinque propositiones duobus istis capiti∣bus contineri.
Primo gratiam efficacem, qui voluntas infalli∣biliter, sed sine necessitate ad bene operandum ap∣plicatur & determinatur, ad singulas actiones bo∣nas, & ad ipsam orationem esse necessariam. Ita per orbem Christianum omnis S. Thomae Schola, & celeberrimae Academiae. Nec vero isti gratiae majorem Jansenius attribuit efficaciam, quam Thomistae, ut quidam insulse criminari occipiunt; sed eandem plane qua scilicet voluntas physice prae∣determinetur, sed sine necessitate, nisi isto nomine effectum infallibilem intelligas.
Secundum est, nullam in hoc statu naturae cor∣ruptae dari gratiam sufficientem Moliniano sensu ac∣ceptam, quae scilicet nullum aliud auxilium requi∣rat ad bene operandum: sed pro arbitrii nutu vel consentientis vel dissentientis, modo effectum ha∣beat, modo non habeat. Ita etiam omnes Tho∣mistae, ut ipse Jansenius testatur tom. 3. lib. 3. c. 1.
Si nihil aliud Jansenius circa quinque propositio∣nes doceat nisi haec duo capita, proculdubio Ca∣tholice sentit; proculdubio verum ejus sensum non damnarunt Episcopi, cum nemo dicere audeat, ab Episcopis vel gratiam efficacem esse damnatam, vel Molinianam gratiam pro fidei dogmate sancitam esse.
Si quid aliud ipse sentiat aut doceat, ostendatur modo, & jam ipsius sensum nemo abdicare recusa∣bit. Nam qui recusant, hac una ratione moven∣tur, quod nihil aliud in ipso vident. In quo uti∣que ertare possunt: possunt de illo benignius quam par esset sentire: possunt esse temerarii. At haere∣tici prorsus esse non possunt; nisi haereticum sit ip∣sam Ecclesiae fidem sub Jansenii nomine defen∣dere.
Sed ne tam generali asseveratione fucum facere velle existimentur, operae pretium est sigillatim o∣stendere quid Jansenium circa propositiones senfisse putant: ex quo patebit, nihil aliud astrui, nisi