ipse sensus, eademque sententia quam damnavit Ecclesia, defendatur. Hoc qui faciat, haereticus est. Secundo, ut alicujus auctoris sensus ab haeresi ad Catholicam fidem benigna interpretatione flec∣tatur. Hoc qui faciat, sit temerarius, sit prae∣postere benignus, haereticus certe dici non potest: non enim haereticum, sed Catholicum sensum de∣fendit.
Utroque modo defensus Origines, & utrumque defensions modum valde Patres pro sua aequitate secreverunt. Multi enim ipsos Origenis errores defenderunt. Ergo illi a Patribus pro haereticis habiti. Alii contra sic Origeni patrocinati sunt, ut illos errores falso illi ascriptos esse certarent, ejusque verba durius accipi contenderent. Hi non sectatores, sed defensores Originis ab Augusti∣no dicuntur, in quos nemo tam injustus fuit, ut ob hanc rem notam haeresos in illos confer∣ret.
Ex illis manifestum est Jansenii sensum duplici∣ter defendi posse. Primo ita ut quinque proposi∣tiones, & proprium earum sensum Jansenii esse quis fateatur, & eas nihilominus defendere non desistat. Hoc si quis fecerit, in illum insurgant Je∣suitae quantum volent.
Verum alia plane eximendi a noxa Jansenii ratio est: si quis videlicet ejus verba eo sensu interpre∣tetur, quem constat esse Catholicum; idemque pro∣positiones in earum proprio sensu damnet; at ipsas propositiones & proprium earum sensum in Janse∣nio se videre deneget. Qui ita se gerat, quocunque nomine afficiatur, haereticus dici nequit, cum sen∣sus ille, quem vere an falso Jansenii esse putat, ut Catholicus ab omnibus probetur.
Hoc constituto, reliquum est ut demonstrem hac tantum secunda ratione a permultis viris eruditis defendi Jansenium; quia nimirum ejus verba eo sensu accipiunt, quem nemo haereseos accusare au∣deat. Quod postquam confecero, sponte corruet Annatinum sophisma. Damnant enim Jansenii sensum Episcopi; sed illum videlicet, quem Jan∣senii esse crediderunt. Rursum quidam Jansenii sensum non ejurant; sed quia illum aliter quam Episcopi interpretantur, & eam tantum arbitrantur doctrinam in illo contineri, quam ipsis Episcopis, ipsi summo Pontifici, probatam esse certo sciunt. Non ergo illi ab Episcoporum mente & sententia discedunt in aliquo dogmate, sed tantum in intelli∣gentia Jansenii, quem illi durius, hi benignius in∣terpretantur. Vtrum in hoc sit temeritas aliqua, a∣lia est controversia; non esse haeresim, extra con∣troversiam est.
Omnis ergo difficultas ad hoc caput reducitur, u∣trum ille sensus, quem Jansenio tribuunt qui illum condemnare recusant, sit Catholicus, nec ab E∣piscopis damnatus dici possit. Hanc, ni fallor, prorsus eximet subjuncta sensus illius Janseniani explicatio, quem tuemur.