Page 144
Die 1 Octobris 1652.
PUtant hanc Propositionem explicatam de illis vi∣ribus & illa gratia, quas Deus tenetur tribuere nullo supposito peccato, ne originali quidem, ad hoc ut valide obligaret, esse erroneam.
HIc Jansenium ne nominat quidem ille Consultor, ex ea licet Societate quae Jansenium maxime insectatur. Patet tamen ex illius in alias Pro∣positiones censuris, sensum illum quem in 1 Prositi∣one damnat, Jansenio ab eo atribui: gratiam scilicet, de qua loquitur Propositio, deesse sine ullo ••ecca∣to, ne originali quidem. Quod a Jansenii sententia omnino alienum esse, omnibus palam est. Quare merito in hoc sensu Propositionem damnat: sensum vero Jan∣senii omnino non attingit.
MEa sententia est, quod tota propositio, ut ja∣cet, cum illo addito, Derst quoque illis gratia, &c. sit non solum erronea & male sonans, sed eti∣am haeretica, vel haeresi proxima. Quia tamen Pro∣positio potest hunc duplicem sensum habere, quod scilicet Deus hic & nunc sub••rahat gatiam, qua prae∣cepta fiant possibilia justis volentibus & conantibus, fideliter aut non fideliter: ideo in primo sensu, ubi justi non fideliter agunt cum Deo, Propositio erit Catholica; sicut Catholica quod Deus nunquam subtrahat gratiam justis fideliter se gerentibus.
PRaeclare Consultor duplicem in vocibus illis co∣nantibus & volentibus sensum distinguit. Qui∣dam enim fideliter conantur: his nunquam deest gratia efficax ad operandum necessaria. Quidam infideliter; quia nempe gratiae excitanti & suffici∣enti sensu Thomistico resistunt: his deesse potest, & ideo illi mandata implere non possunt, ea scili∣cet potestate cui nihil desit. An ille sensum Janse∣nii damnaverit, ex eo praecise judicandum, an per illos justos volentes & conantes intelligat Jansenius fideliter volentes & conantes; an vero volentes & conantes infideliter. Si primum, procul dubio illius sensum erroris damnat; si secundum ut pug∣nant Jansenistae, procul dubio absolvit. Utrum sit verisimilius, nolim hic definire, ne conten∣tioni detur locus. Interim ex Consultoris mente haec propositio: Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus & conantibus infideliter, sunt impossibilia; deest queque gatia qua possibilia fiant, est Catholica: & qui hunc Jansenii sensum esse velit, a Consultore nullo modo differt Apparet vero longe ipsum a Molinistarum sensu ab∣horruisse qui gratiam implendi praeceptum justis quocumque modo se gerentibus nusquam deesse volunt.
PRopositio haec si intelligatur in sensu formali, hoc est, sumendo justos secundum praesentes quas habent vires, habituales, supernaturales, & actuales, est Catholica. Si sumatur in sensu reali, prout se ha∣bet a parte rei, sunt impossibilia simpliciter, quia de∣est gratia actualis quaecunque, sive sit efficax, sive sufficiens, est haeretica. Si sumatur, sunt impossibi∣lia, secundum quid, propter negationem gratiae efficacis, sed non sufficientis; in hoc sensu est Catho∣lica, conformis Scripturis & sanctis Patribus.
EX isto Consultore hoc sensu tantum haeretica est propositio, si nomine gratiae, quae deesse dici∣tur, intelligatur tum efficax tum sufficiens. Ita si justis volentibus & conantibus deesse gratiam suffi∣cientem Thomistico sensu Jansenius voluit, pror∣sus eum damnat Consultor. Sin autem, ut con∣tendunt ipsius defensorers, solam efficacem; nihil illum laedit; siquidem ex ipso haec propositio, Ali∣qua Dei praecepta justis volentibus & conantibus se∣cundum praesentes quas habent vires sunt impossibilia secundum quid, propter negationem gratiae effica∣cis & non sufficientis, est propositio Catholica, conformis Scripturis & Patribus. Nec minus per∣spiciuum est quam iste sit alienus a Molina: siqui∣dem nullam Molina impossibilitatem praeceptorum, nec absolutam, nec secundum quid admittit: sed omnibus praesto esse vult sufficientem quandam gra∣tiam, cui non sit necessaria gratia efficax ad actu operandum.