infidelibus, adhuc est haeretica. Eadem propositio restricta hoc modo: Christus non est mortuus pro omnibus omnino hominibus, quia non est mortuus pro parvulis, adhuc est haeretica, simpliciter & sine aliqua declaratione prolata. Eadem propositio eti∣am declarata hoc modo: Christus non est mortuus pro omnibus, quia non omnibus contulit benefici∣um suae passionis, sed solum praedestinatis, adhuc est haeretica. In uno vero sensu solo erit Catholica, si dicatur: Christus non est mortuus pro omnibus, quia non omnibus contulit beneficium salutis sive beatitudinis aeternae.
V.
Pater THOMAS D'ELBENE, Clericus Regularis.
DIco: Vel quinta ista propositio facit sensum, quod Christus non sit mortuus pro omnibus efficaciter, & non est digna censura, sed Catholica: vel facit sensum quod non sit mortuus pro omni∣bus aequaliter: ita ut discretio sit ex nobis, non au∣tem ex gratia; & est etiam Catholica: vel facit sensum quod non sit mortuus pro quibusdam, ut pro infantulis qui moriuntur sine baptismo, pro paga∣nis, & quibusdam Christianis induratis; & ester∣ronea & temeraria; saltem prout vocat opinionem oppositam, errorem Semipelagianorum: vel facit sensum quod sit mortuus pro praedestinatis tantum, & pro nullis aliis etiam justificatis, uti per baptis∣mum, &c. & in hoc sensu, qui vere est Jansenii, est haeretica.
VI.
Pater AUGUSTIN. MARIA aCREMONA, Ordinis Servorum.
SUm in voto, propositionem hanc ratione cen∣surae esse male sonantem & temerariam: secun∣dum se esse scandalosam: in sensu auctoris, nempe Jansenii, quatenus excludit a beneficio aeterno mortis Christi infideles & parvulos, esse parum pro∣babilem, & nihil piam: quatenus excludit aliquos ex justificatis, esse erroneam & formaliter haereti∣cam.
ANIMADVERSIO.
HAereo, fateor, quomodo hic duos istos Consul∣tores excusem, quod eam Jansenio senten∣tiam tribuant, Christum ita pro solis praedestina∣tis mortuum esse, ut pro nullis aliis mortuus sit, e∣tiam justificatis per baptismum. Hoc enim con∣stat a sensu Jansenii verbisque disjunctissimum es∣se, cum pro omnibus justificatis, etiam reprobis Christum esse mortuum profiteatur. Non video igitur quid dici possit, nisi Consultores istos indili∣gentius sensum Jansenii excussisse; quia summus Pontifex propositiones expendi jusserat in ab∣stracto, & ut praescindunt ab omni proferente, ut ait Vincentius de Pretis S. Officii Commissarius in suo suffragio. Quamobrem illi summi Pontificis jussu, propositionibus in abstracto spectandis intenti, de Jansenio audita potius quam visa retulere, aliter procul dubio locuturi, si Jansenium suis oculis in∣spexissent.
VII.
Pater LUCAS WADINGUS, Ordinis strictioris Observantiae.
JSta propositio quinta cum illa nota sive censura Semipelagiani erroris, nullibi legitur apud Ian∣senium. Explicatio autem quam adhibuit locis sa∣crae Scripturae de morte Christi pro solis fidelibus, praesertim pro praedestinatis, sana est & Catholica, utpote conformis eidem sacrae Scripturae, & quae expresse habetur apud Augustinum, & alios SS. Pa∣tres, & alios gravissimos Doctores.
VIII.
Pater DOMINICUS CAMPANELLA, Ordi∣nis Carmelitarum.
DIco propositionem istam fuisse primo evomi∣tam ex Calvino: secundo Semipelagianos non errasse in hoc puncto, sed recte & Catholice sensis∣se: tertio esse formaliter haereticam, tanquam re∣pugnantem apertissimis & toties repetitis testimo∣niis Apostolicis, necnon sacris Conciliis, & SS. Patribus contradicentem; & proprie omnipotenti Deo, cujus natura bonitas; & copiosissimae Christi redemptioni, cujus modica sanguinis gutta pro to∣tius mundi redemptione suffecisset, ut testatur Cle∣mens VI. in Extravagante Ʋnigenitus, de poenitentia, esse valde injuriosam.
IX.
Pater MODESTUS a FERRARIA, Procurator generalis Ordinis Minorum Conventualium.
CUm haec propositio, Christus pro omnibus om∣nino hominibus mortuus est, sit de fide, ex Scripturis, Concilio Trid. & SS. Patribus, haec quinta propositio est omnino haeretica.
X.
Pater RAPHAEL AVERSA, Ordinis Clericorum Minorum.
HAec propositio in modo loquendi proprie & rigorose sumpta, est blasphema, contumeli∣osa, contraria S. Scripturae, & Concilio Tridenti∣no; in sensu vero Iansenii partim ex professo lib. 3. de gratia Salvatoris cap. ultimo, reducitur ad pri∣mas tres propositiones; quare eandem cum illis censuram meretur.
XI.
Pater VINCENTIUS DE PRETIS, Domini∣canus, Commissarius generalis S. Officii.
HAec propositio per hoc quod afficitur nota er∣roris subit censuram quam meretur, & pro∣inde est immunis ab omni censura.