SUm in voto, propositionem hanc ratione cen∣surae esse male sonantem & temerariam: secun∣dum se esse scandalosam: in sensu auctoris, nempe Jansenii, quatenus excludit a beneficio aeterno mortis Christi infideles & parvulos, esse parum pro∣babilem, & nihil piam: quatenus excludit aliquos ex justificatis, esse erroneam & formaliter haereti∣cam.
HAereo, fateor, quomodo hic duos istos Consul∣tores excusem, quod eam Jansenio senten∣tiam tribuant, Christum ita pro solis praedestina∣tis mortuum esse, ut pro nullis aliis mortuus sit, e∣tiam justificatis per baptismum. Hoc enim con∣stat a sensu Jansenii verbisque disjunctissimum es∣se, cum pro omnibus justificatis, etiam reprobis Christum esse mortuum profiteatur. Non video igitur quid dici possit, nisi Consultores istos indili∣gentius sensum Jansenii excussisse; quia summus Pontifex propositiones expendi jusserat in ab∣stracto, & ut praescindunt ab omni proferente, ut ait Vincentius de Pretis S. Officii Commissarius in suo suffragio. Quamobrem illi summi Pontificis jussu, propositionibus in abstracto spectandis intenti, de Jansenio audita potius quam visa retulere, aliter procul dubio locuturi, si Jansenium suis oculis in∣spexissent.