IN hac quinta propositione similiter se gerunt Consultores atque in caeteris. Quidam ex illis de sensu Jansenii pro libito loquuntur. Con••ra Wa∣dingus nullibi legi apud Jansenium istam propositi∣onem asserit. Ipsam propositionem quidam defen∣dunt, quidam damnant, in ejus intelligentia dissen∣tientes, in ipsis dogmatis aut nihil, aut parum. Si∣quidem inter omnes gratiae efficacis patronos, aut certe non impugnatores, quales illi fuerunt, sen∣tentias sequentes orthodoxas esse convenit.
- I. Christum solis praedestinatis ea beneficia morte sua promeruisse, quibus certissime liberantur qui∣cunque liberan••ur.
- II. Nulli reprobo datum esse aut promeritum. per mortem Christi efficax & gratuitum perseverantiae donum, sine quo nemo unquam salvus erit.
- III. Gratias omnes quas justificati reprobi recipi∣unt, ipsis ex meritis Christi conferri: & quia justi∣ficati omnes habent gratias Thomistico sensu suffi∣cientes, modo actuales, modo habituales, etiam pro illis promerendis Christum esse mortuum.
- IV. Mortem Christi esse sufficientem pro totius 'mundi salute.
- V. Christum humana, vel divina etiam, sed an∣tecedente voluntate omnium hominum salutem optasse.
- VI. Absoluta voluntate & efficaci solis praedesti∣natis aeternam beatitudinem optasse, petiisse, pro∣meruisse.
Haec fere inter Thomistas constant, nec ullum ex istis capitibus convellunt Consultores, multa etiam expresse probant. Sunt autem quaedam in nostra Schola controversa, v. g. an omnes infideles & obdurati habeant gratias sufficientes: haec non attingunt Consultores.
Si quaeras quem sensum Jansenio tribuant qui ipsi videntur adversi; Respondeo hunc esse, ut ex ipso pro solis praedestinatis Christus mortuus sit, & nul∣lo modo pro reprobis; ex quo consequens aiunt esse, nulli, ne justo quidem, adesse sufficientia me∣dia ad salutem. Talem non esse Jansenii sensum multi contendunt: jure an injuria, grandis quae∣stio; at mei nec instituti, nec stomachi. Omnino enim quo pertineat de unius hominis sententia li∣tigare prorsus non intelligo. Erret, an recte senti∣at Jansenius, nihil ad me: imo nihil ad fidem, ni∣hil ad Ecclesiam; dummodo de ipsis dogmatis con∣stet. De ipsis propositionibus inter se Consulto∣res dissenserunt; quanto id durius? Integra ta∣men omnium fides; quia verborum potius ista, quam rerum dissensio fuit. Potest idem in Janse∣nii sensu accidere, quem varie acceptum probare illi possunt, illi improbare, nihil inter se in ipsis dogmatis discrepantes. An ita sit, videant quo∣rum id interest. Ego vero doctis illis viris, qui de∣fensi Jansenii invidia laborant, libenter hanc con∣ditionem tulerim, quam simili in causa Origenistis infensissimus illorum hostis Hieronymus tulit; aut deserant Jansenium, aut doceant illius mentem a proprio sensu propositionum penitus alienam, & in his quinque capitulis nostrae Scholae penitus con∣sentientem, in qua certissimum ipsis ad vitandam Molinistarum ferocientium audaciam perfugium semper patebit.