Die 11. Decembris 1652.
HAec quarta propositio ut jacet est haeretica; ut asseritur a Jansenio contra quosdam Doctores Catholicos, meretur censuram propter acerbita∣tem: ut est antecedens ex quo ipse infert conse∣quentiam de gratia victrice & medicinali, est etiam haeretica.
NOn nihil ille gratiam efficacem videtur impete∣re, sed in speciem tantum: non enim credi∣bile est aliquem ex illo Ordine, qui speciali de∣creto praedeterminationem physicam docere & defendere tenetur, quae utique gratia victrix & medicinalis est, aliquid contra Ordinis sui doctri∣nam ausum esse. Quid igitur senserit, breviter in∣dicabo. Sunt quidam, sed ii perpauci, qui cum p••aedeterminationem physicam defendant, tamen illam a victrici delectatione a Jansenio asserta in eo se jungunt, quod praedeterminatio physica re∣linquat adhuc voluntatem indifferentem in sensu diviso & etiam composito, componendo scilicet potentiam cum actu opposito. At vero, inquiunt, delectatio victrix omnimodam necessitatem affert ex Jansenio, nec ullam relinquit indifferentiam. Sic videtur sensisse iste Consultor, itemque Ra∣phael Aversa in suo suffragio. At in hoc valde re∣pugnantes habebunt Jansenii defensores, qui hanc meram esse cavillationem a suo & Jansenii sensu alienissimam clamitant, nec ullam a se necessitatem gratiae tribui, nisi quam Thomistae infallibilitatis vocant; nullam indifferentiam repudiari nisi Molinianam. Ita hic etiam de sensu Jansenii ab istis Consultoribus dissident, at in ipsis dogmatis cum Consultoribus congruunt.