PRopositionem ipsim, ut palam est, sex Con∣sultores innoxiam pronunciant: caeteri prop∣terea damnant, quia erroris accusare videtur Ca∣tholicam doctrinam contra Calvinum definitam, scilicet gratiae resisti vel obtemperari posse. An igi∣tur sex ex illo numero haeretici fuerunt, & septem Catholici? An fides ab haeresi non nisi uno Con∣sultoris calculo dissidet? Neutiquam, omnes idem reipsa senserunt: sed ut in aliis propositionibus, sic etiam in illa, de sensu ejus non conveniunt.
Sensum Iansenii hic expresse Iesuita Palavicinus, Carpinetus, Wadingus, a censura eximunt: imo postremus ille auctorem illarum propositionum in Iansenii mente plane deceptum coram summo Pontifice praedicat, verene an falso, nihil ad me. Interim obiter noto hanc de Iansenii sensu con∣troversiam inter ipsos Consultores viguisse, nec demum post Constitutionem natam esse, ut qui∣dam fabulantur, quam utinam ex professo & non obiter tantum agitassent: tantas enim fortasse li∣tes nobis non reliquissent.
Rectissime autem Generalis Augustinianorum, i∣temque Commissarius S. Officii, in eo collocant Semipelagianorum errorem, quod gratiae effica∣cis necessitatem ad initium fidei destruerent, quod adversus Molinistas idipsum sentientes semper te∣nuit, & etiam nunc tenet omnis Schola Thomi∣stica, omnesque graves Theologi.