III.
Pater SFORSA PALAVICINUS, Societa∣tis Jesu.
HAEc propositio secundum se, & intellecta de li∣bertate includente sufficientem deliberatio∣nem, & indifferentiam judicii, ut intelligunt ejus auctores, puto non mereri ullam censuram: prout vero habetur in Jansenio, quod scilicet omnes, e∣tiam justi qui peccant mortaliter, in natura lapsa careant libertate indifferentiae, & necessario taliter peccent, puto esse dignam eadem censura qua affe∣ci primam propositionem.
ANIMADVERSIO.
NOtatu dignum in hoc voto sententiam Tho∣misticam de indifferentia judicii circa media, quae non impedit quominus voluntas efficaciter a Deo praedererminetur, expresse ab hoc Molinae discipulo, sed moderatissimo, ab omni censura eximi. Auctores enim illi, a quibus eam asseri di∣cit, non alii sunt quam Thomistae. Quod autem addit ex Jansenio, Omnes qui peccant mortaliter, necessario taliter peccare, id vulgo negant Janseni∣ani, qui se in peccatoribus indifferentiam contra∣dictionis admittere dictitant, nec quicquam om∣nino a vulgari Thomistarum doctrina hac in par∣te differre.
IV.
P. MARCUS ANTON. CARPINETUS, Pro∣curator generalis Capucinorum.
PRopositio haec, si accipiatur meritum & demeri∣tum late, nulla digna est censura. Similiter si propositio intelligatur non solum de possibilitate in ordine ad Deum, sed etiam de facto, ex speciali privilegio quoad meritum, & ex aliqua causa speci∣ali quoad demeritum, nulla est digna censura. Ac∣cipiendo vero propositionem ut jacet, & secun∣dum sensum quem regulariter importat, & in sen∣su ab auctore, hoc est, Jansenio intento, est non solum male sonans, sed etiam absolute haeretica.
V.
Pater THOMAS D'ELBENE, Clericus Regularis.
CEnseo tertiam propositionem hanc simpliciter, esse formaliter haereticam.
VI.
P. AUGUSTIN. MARIA a CREMONA, Or∣dinis Servorum.
HAec propositio in proprio & rigoroso sensu, maxime a Jansenio intento, est formaliter haeretica.
VII.
Pater LUCAS WADINGUS, Ordinis strictioris Observantiae.
CEnseo propter multitudinem & auctoritatem gravissimorum virorum, qui doctrinam om∣nem, a qua pendet propositio, defendunt, proposi∣tionem probabilem & nulla dignam censura Theo∣logica.
VIII.
Pater DOMINICUS CAMPANELLA, Ordinis Carmelitarum.
CEnseo istam propositionem in sensu ab auctori∣bus explicato esse formalissime haereticam, tan∣quam destruentem libertatem, & consequenter ra∣tionem meriti & demeriti in nostris actionibus.
IX.
Pater MODESTUS a FERRARIA, Procurator generalis Ordinis Minorum Conventualium.
CEnseo hanc propositionem secundum proprium sensum verborum, & secundum se absolute consideratam, esse saltem erroneam in fide.
X.
Pater RAPHAEL AVERSA, Ordinis Clericorum Minorum.
CEnseo propositionem hanc non solum esse dam∣natam a summis Pontificibus contra Michae∣lem Baium, & contra Jansenium; sed esse formali∣ter haereticam, damnatam a D. Thoma, & ab ali∣is summis Pontificibus & Conciliis, & esse forma∣liter haeresim Calvini & Lutheri, damnatam in Concilio Tridentino. Quod si coarctaretur ad ali∣quem casum particularem, adhuc declinat in par∣tem haeresis.
XI.
Pater VINCENTIUS DE PRETIS, Dominica∣nus, Commissarius generalis S. Officii.
HAec propositio intellecta de libertate a coactio∣ne, excludente libertatem indifferentiae de∣struentem efficaciam gratiae positam a D. Augusti∣no, est Catholica, & non est qualificabilis; intelle∣cta autem de libertate a coactione excludente indif∣ferentiam compatientem secum efficaciam divinae gratiae Augustinianae, est qualificabilis, & est erro∣nea, & etiam majori censura digna.